# De abditis rerum causis 228

Jean Fernel, De abditis rerum causis, EVDOXVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/228

Innumeris tum Plinius tum alij complures scatent magorum commentis, quibus vulgus in sui admirationem trahant. Quin & in herbis non pauca videas superstitiosa figmenta, qualia Galenus ab Andrea & Pamphilo conscripta commemorat, incantationes, transformationes & decanorum daemoniorumque herbas sacras. B. Valde nobis arridet cordique est tua haec luculenta & morborum & remediorum quae trans naturam sunt notatio: in qua dum à naturali contemplatione confusa quaeque seiungis, reddisque singula seorsum pura, nos certè vindicas à tetris tenebris & à densa caligine. Nunc autem in naturae limites regressi, ea potissimum scrutemur, quae possint occultis morbis opitulari, eaque vel à coelo, vel ab elementis, vel ab animantibus, vel à stirpibus, vel à metallis et lapidibus: extra haec nihil nos potest naturaliter vel iuuare, vel ledere.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
