# De abditis rerum causis 23

Jean Fernel, De abditis rerum causis, NATVRALIS CVIVSQVE CORPORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/23

res eo ve stra contentione redacta est, vt quid potissimum sequar igno rem, quae cùm vos praecipites egerit in contraria quasi διαμέτρον extrema, neque videam quemadmodum possint vestra sensa, aut commoda interpretatione conciliari, aut pro veritate rectè dijudicari: reliquum est vt alijs arbitri & sequestris hono15 re concesso, disceptationis huius tantum spectator sim. B. Optimè. Eu. Iam verò si tibi videtur, argumentationis tuae ratio nem ineamus: quae, mihi quidem, eò ferri videbatur, vt adhibita demonstratione, conficeret omnino, doceretque compositi corporis formam, ex simplicium formis coalescere. Hic 20 tu nos aduersariorum numero, & magno, vt putas, nomine minaciter terrere conatus es, neque fortè satis idoneorum. Quod si vt testibus oppugnamur, itidem implorato testium auxilio propugnare libeat, pro multis vnus nobis erit Aristoteles, cuius authoritas et argumentatio possit omnes omnium rationes refellere. Is (memor es, credo, scriptorum) disputando iam olim confecit, neque animam neque formam esse harmonia. Est enim harmonia consentientium ac consonantium vocum proportio. At hęc ista proportio substantia non est: anima autem est substantia. Item Anima corpore prior est & praestantior, in eoque principatum te 30 nes ac dominationem, ipsum moderatur ac mouet. Harmonia autem suo instrumento, vt cithara, posterior est, neque habet vllum in eo imperium non id mouet, non moderatur. Quinetiam quouis modo, dissoluto consonantium rerum concentu, & ipsa dissoluitur harmonia, mutatoque intenditur aut remittitur: at in partium mistione & temperatura id secus habet, neque enim eius temperaturę mutatione alia statim atque alia appa ret aut existit anima. Cumque ad offensionem interdum vsque mutetur corpus, ipsa nihilominus tamen permanet anima, etiamsi cernimus harmoniam viciatam: & suum cuique temperamentum mutare liberum est, animam nemo nisi cum vita mutat. Quis igitur formam harmoniam esse dicat? nec verò corporis eius quod ἀνομοιομερὲς proptereà dicitur, quòd non vnius generis & sui per omnia similes omnes partes habeat, forma, com positio quaedam est formarum eiusdem generis, & inter se similium, quae sic inter se connexę & aptae videantur, vt in vnum sine vlla discordia consentiant atque conspirent.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
