Latin
OCCVLTAS QVASDAMESSE FORMAE
Jean Fernel, De abditis rerum causis 231
Unproofread scanNot analysed yet
Iniquum est per obscura &incerta quicquam euerti ac refel li. Itaque multas rerum virtutes, occultasque proprietates vel ex Galeno comperimus, quarum nulla sit inuestiganda ratio. 10 Id nusquam clarius quàm vndecimo de simplici medicina, vbi de cancris fluuiatilibus vstis agens. Pelopem praeceptorem suum vellicat, qui causam reddere vellet cur ij medeantur demorsis à cane rabido. Sic enim post alia multa: Nam cancrorum cinerem, quia exiccandi vim habeat, mordentium canum venenum absumere, simulque digerere, ita enim dictitabat Pelops ambitiosa professione iactitans se talium omnium causas nouisse. At nisi me planè scire quippiam ante persuasum habeam, propinquis persuadere non tento. Itaque nec Pelopis rationem, contra quam videbam multa dici posse, pro vera recepi: nam &cancros prodesse puto ex proprietate totius. substantię. Hęc Galenus qui &pauloante pollicitabatur, seorsum librum se aliquando conscripturum, de ijs quę proprietate totius substantię quippiam in nobis efficerent. Sunt et alia passim apud eum plurima, quibus conuincitur omnino, eas rerum proprietates in artem medendi introducere: singula si recensere coner, longior ero quàm pro ista temporis breuitate. Ph. Optarem, docte Brute, de his paulò profundius &accuratius quaedam ex te sciscitari, vnde nunc plurimi has rerum proprietates appellent occultas. Quum Galenus eas fatetur a totius substantiae proprietate nasci, an nullam putas earum esse rationem, qua demonstrari possint? Bru. Nullam omnino. Phil. Agè, obsecrò, qui iam longo vsu compertum habet, magnetem ferrum allicere, nonne scit hanc illius esse proprietatem, vt ignis calfaciendi ac vrendi? Tu enim proinde quod ignem calfacere sensisti, calidum iudicas, eaque illum vi pollere. Item quia magnetem saepenumero ad se ferrum trahere obseruasti, debes ex eo quod consequutum vides, id quod antecessisse necesse est colligere, ex effectione &opere efficien tem eius operis causam. Neque est quod existimes omnis phiV ij losophisumen sit einem in ihrer se inter einentiae in distitutum