# De abditis rerum causis 232

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/232

DE ABDITIS RERVM CAVSIS losophicae demonstrationis initium ex principibus illis qualitatibus, non aliunde duci. Si quis enim albam rosam proferens caloris causam roget, hancque velis frigidior temperamento tribuere, quid quaeso de rubra dices? Intybi species lacteum ne idcirco succum fundunt, quod frigidae sint? At con 5 plures calidissimae, quales sunt tithymali, eodem succo madent. Et Aloë idcirco ne est amara quia calida? Atqui in opio quod pernicioso frigore necat, amaritudo inest eximia. In odoribus verò maior est ac magis impedita controuersia, vix vt vllus sit quem ab elementorum certis qualitatibus expira10 ri, docere possis. Br. Quorsum hęc obsecro? Ph. Nempe vt intelligas, nec totius substantiae proprietates, nec odorum colorumque naturas ex primis duntaxat qualitatibus deduci. Bru. Quàm gloriarere si tibi hac in re cederem. Ph. Ego verò nulla de re minus quam de gloria laboro. Sed omissis serijs lice 15 at mihi tecum parumper vrbanius iocari. Nuper ex India quidam meus familiaris lapillum mirè luminosum deportauit, qui totus quasi incensus admirabili lucis splendore fulget, iactisque radijs ambientem aërem lumine quoquouersus implet. Is terrae impatiens, suopte ipse impetu confestim in sublime 20 euolat. Neque verò angustè haberi potest, sed amplo liberoque loco tenendus, summa in eo puritas, summus nitor, nulla sorde aut labe inquinato, figurae species nulla certa, sed inconstam; & momento mutabilis. Quumque sit aspectu longè pulcherrimus, sese tamen contrectari non sinit, & si diutius adnitaris feriet acriter: si quid illi demitur, fit nihilo minor. Aiebat insuper huius vim esse ad plurima tum vtilem, tum summè necessariam. Br. Itam ne fabulosis aenigmatibus cum Oedipodibus quibusdam te iocari putas? Ph. Nihil fabularum texo: rem si ante te constitui voles, oculorum fide verissimam fateberis. B. Bestiolam aut noui generis auiculam esse oportet. Ph. Nihil istorum, sed res est prorsus inanima atque muta. Br. Nouam & admirabilem rem audio, cuius profectò si cuiusquam alterius, proprietas debet occulta censeri. At nullum ne illi est inditum nomen? Ph. Ignis, flamma. B. Captus sum, & qui dem satis suspicabar quippiam fallaciae subesse. Ph. Quid me fallacię aut vanitatis insimulas? rem profero verissimam. B. Sed tamen vilissimam & maximè protritam. Hoc vno maximè spem meam fefellisti, quòd ex India allatam diceres. Phi. Ergo India si quid eiusmodi rarum carumque sola protulisset, admirarentur scilicet omnes ac laudarent occultas eius proprietates: nunc quoniam vulgare est paruoque parabile, contemptum proinde erit & nullo in precio? Si vt rectè pro5 tulit Auicennas ignis inuentu admodum difficilis esset, nobisque ab extremis et ignotis regionibus deferretur, illius quidem vim et proprietatem magis, quàm cęterorum omnium omnes admiraremur, illius causas attentius scrutaremur, illiusque multo magis quàm magnetis effectus nos in admira10 tionem traherent.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
