Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 233
Unproofread scanNot analysed yet
Si quaeram vnde ignis comburit aut eas quas dixi vires accepit, non aliud dicere possis, quàm summo esse illum calore, &hanc esse illius naturam et proprietatem. Hoc enim certè responso, doctè videberis satisfecisse. Et tamen quum magnetem dico ferrum attrahere, aut peoniam comitialem morbum profligare ingenita sibi proprietate, non videor tibi causam satis dilucidè exprimere. Quid ita? Aut cur quod vtrique commune est, alterius tantùm veluti quodam priuilegio proprium facis? Id vnum fortasse discriminis statui potest, quòd ignis proprietas quia vsitatior peculiari 20 nomine caloris &leuitatis definita sit: magnetis verò, peoniae atque similium proprietatibus nondum vllum sit nomen inditum. Quo errore minutiores plerique philosophi tenentur, rati quidem vnumquodque sciri cuius nomen cognitum habeant, nihil verò sciri, cuius nomen desit. At certè scientia ex rerum, non ex nominum cognitione ducitur: neque res ipsę nominibus, sed nomina rebus obsecundant. B. Conclude tandem si potes, vt quid comprehendere velis intelligam. Ph. Non omnia à primis fieri qualitatibus, &si quae ab illis fieri traduntur, sciri putas, nihil esse quod nesciatur, neque 30 occultarum proprietatum magis, quam elementorum affectionibus, nos in admirationem duci oportere. Vt enim si quod medicamentum noui calidum tenuiumque partium esse, id colligo obstructiones expedire, icterumque persanare: ita sanè cognita ex effectu rheibarbari proprietate qua bilem 35 expurgat, complector idipsum corpus refrigerare, icterum, tertianas biliosasque febres discutere, capitis dolores, vigilias, sitim, aliaque ex bilis feruore symptomata compescere. Bru. Id iam vt manifestum agnosco rerum proprietates non ab elementis, non à materia, sed à sola forma prodire, neque has rectè occultas, sed vel formae, vel totius substantiae proprietates appellari. Iam verò quot qualesque hae sint fusius explicandum. Eud. Hoc sanè nomen Galeno latissimè patet, ad multaque pertinet, quandoquidem alimentum nos alere, medicamentum expurgare, deleteria medicamenta &venenata omnia nos enecare, totius substantiae vi docet: rursumque alia in renes, alia in vesicam, alia in lienem atque in pulmones vel caput concedere, ijsque aut salutaria aut pestifera esse tota substantia. Brut. Tibi ne in his videtur totius formae appellationem variam fecisse? Eudox. Maximè.