Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 235
Unproofread scanNot analysed yet
His ergo rationibus statuo, vtile nobis è viuis animantibus, alimentum fore, si illorum materiam vincere &atterere valeremus: &recens caesas carnes, quae tenerae sint, praemacera10 tis ac semiputribus vtiliores, quod à viuis minus absint. Magnus hic sanè locus ac latè patens, quem vt totum animo perlustres velim ipse tecum rationem habeas &contempleris, cur in tanta rerum multitudine nihil quicquam nos alere potest, quod non ipsum etiam alatur sitque vita praeditum. Non enim lapides aut metalla nobis alimenta sunt, sed duntaxat vel stirpes, vel animantia, vel quae ex his ptodierunt: quid ita? Quoniam nostra vita nosterque calor, non nisi aliorum vita &calore, neque corporis nostri substantia, non nisi illorum materia sustineri potest. Quinetiam quaecunque ex his praestantiorem vitam degunt, vtiliora &salubriora nobis alimenta sunt. Nam auium quadrupedumque substantia, melius quàm piscium, &horum melius quàm fructuum aut stirpium substantia nos alit, si modò paribus paria referas. Ex quibus profectò comprehenditur alimentum nobis familiare esse, primùm quidem spiritu &calore diuino, deinde materia quae in haec praeparationem acceperat. Haecque nos totam substantiam appellamus. Brut. Videberis igitur &cicutam, &scorpionem nobis alimenta dicere, quod &viuant, &spiritu caloreque coelesti instructa sint. Eudox. Si omne nostrum alimentum viuere dixi, non continuò sequitur è contrario, omne viuens alimentum esse: sed est praetereà necesse alimenti viuentis calor nobis familiaris sit. At multorum calor spiritusque coelestis nostro aduersus omnino est, planè inimicus 35 ac pestilens. Alimentorum substantiae ex diametro opponitur ea quę deleteriorum ac venenatorum est tota substantia. Vt enim illa magna familiaritate nobis coniuncta sunt, ita haec prorsus inimica et pestilentia, quae adhibita non modò primis iiij primis secundisue qualitatibus nos afficiant, sed &toto genere de corpore nostro quicquid attigerint corrumpant, idque extabescens in suam speciem ac similitudinem vertant. Quocirca in genere totius substantiae extremè contraria sunt alimenta &deleteria. Inter haec medio quasi ordine consederunt medicamenta purgantia, quae neque vt alimenta in nostram substantiam conuerti, neque hanc prorsus corrumpere aut absumere solent.