# De abditis rerum causis 236

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/236

Extremorum haec naturam habent participem, partim quidem similia, partim dissimilia nobis. Dumque nec vinci omnino neque vincere possunt, inimica dissimilitudine velut per seditionem exiguntur & exterminantur, secum interim similitudinis necessitudine eum humorem abducentia cum quo maior erit affinitas. Eiusmodi ergo sunt medicamenta quaecunque inter illa totius substantiae extrema, conditionem planè mediam acceperunt. Quaecunque autem ab his in alimentorum extremum propius accesserunt, qualia sunt quae benigna vocantur, ea si suo purgandi fine quauis occasione frustretur, in humorem ad quem educendum apta erant, conuertuntur, ceduntque nonnunquam in alimentum corpori. Quę verò à medio in genus deleteriorum magis deuergunt, quod genus sunt vehementiora, si quando purgandi finem non assequuntur, corpori grauiter incommodant. Vtriusque generis conditionem Galenus ita persequitur, Ideoque in purgantibus medicinis quaedam sunt quae si purgatione frustrentur, praeterquam quòd nullo damno corpus afficiunt, in alimentum ipsius insuper cedunt: aliae se ad animantis perniciem ac venenum conuertunt. Habet enim omnino purgans medicamentum cum vno certè aliquo in nobis humore similitudinem, neque est illi semper admista vis veneni quare vt non purget, non tamen iniuriam semper aliquam faciet, sed et concoquetur et talem gignet humorem qualem trahere poterat. Et rursum: Quare vbi purgationem haud as sequuntur quaedam purgantium, alia malum corporibus nostris inferunt quaedam verò alimentum exhibent. Br. Iam satis planè expositae tres facultatum differentiae, à tota substantia profectae: at quarta restare videtur, qua alia medicamenta alias corporis partes quasi delectu quodam aut iuuent aut laedant. Eu. Id non minus totius fit substantiae proprietate, non quae ad vniuersum corpus, sed quae ad vnamquampiam particulam comparatur. Vt enim partium corporis aliae alijs gaudent iu uanturque alimentis, nostrum quidem cerebrum animantium cerebro, pulmo pulmone, iecur iecore, stomachus stomacho & cor corde, idque ob quandam substantiae cognationem: ita et in deleteriorum genere, quędam proculdubio vnicuipiam particulae, non alijs aduersantur suntque pestifera. Quod cum Galenus cognitum haberet, fassus est à marino lepore pulmonem vnum ex omnibus corporis particulis, à cantharidibus vesicam solam exulcerari.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
