Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 237
Unproofread scanNot analysed yet
Similis est et eorum ratio, quirobus vis data est particulas expurgandi: quaedam enim iecur, quaedam lienem, quaedam pectus pulmonesque, quaedam verò caput purgant: alia renum, alia vesicae calculos conterunt. Nihil est in vlla naturae parte, quod non peculiari et occulta proprietate vigeat. Et iam si multa inter se conferamus, necesse est omnino has illorum proprietates aut similitudine quadam &affinitate sibi consentire, aut dissimilitudine atque dissidio aduersari. Hinc sympathię &antipathiae id est consensiones &dissensiones profectae sunt, omnibus rebus insertę: arcanae quidem illę &abditę, quas natura nos mirari potius quàm scire voluit. Hae causae habentur omnium occultorum effectuum qui nullis rationibus euidentibus probabiles existunt. Quod igitur alia medicamenta alias corporis partes aut iuuent aut laedant, in causa est sympathia vel antipathia. Itaque si tibi magnetem ferrum attrahere proponam: si selenitem quem annulo inclusum vidisse memini, nudę cutis contactu sanguinem quauis ex parte manantem sistere, quam vim nonnulli iaspidi concedunt: si tertium digito inditum minore quàm aequinoctialis horae curriculo, dysenterica alui profluuia cohibere, aut eum qui hęmorrhoidas sistebat &compescebat, si felem nepita herba sibi mederi, ranas, buffones, lacertas &serpentes herbae ranunculi esu &contactu recreari, Ibidem pastam serpentibus origano salutem quaerere, mustellam cum regulo dimicaturam se ruta munire, confixum ceruum dictamo sibi opitulari: haec inquam aliaque eius generis se35 xenta si tibi proponam, in promptu erit quod dicas, ea totius substantiae similitudine &amicitia, quae noxia sunt attrahendo haec efficere. Philiatros, Quid si fortè scammonium, &alia quaedam vehementiora cholagoga foris. admota, dysenteriam persanent? Brut. At verò si tibi contrà ob oculos constituo magnetem vel allio perunctum, vel adamantis praesentia ferrum non allicere: vanescere filicem, quae copiosa in ambitum arundine obsita sit: et contrà perire arundinem, quam obsepiens multa filix in orbem cinxerit. Quercum iuglandi proxime assidentem, aut brassicam cyclamino oppositam exarescere, Cicutam vino tanquam veneno inspersam emori, Oleam in quercus scrobe positam extingui, Fraxini vmbram serpentes non ferre, &quàm longissimè fugere, Vitem clauiculis solam brassicam non complecti et in diuersam partem se inflectere, Saphirum anthracem aut fugare aut discerpere, Cancros fluuiatiles à rabido cane demorsis opem ferre, Scordion ¢aurium minus letalium bestiarum ictibus, Terram lemniam haustis cantharidibus aut lepore marino succurrere, Terram armenam à pestilentibus febribus vindicare.