# De abditis rerum causis 239-2

Jean Fernel, De abditis rerum causis, IS VNDE NATATOTIVS SVBSTANTIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/239-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/239-2

IS VNDE NATATOTIVS SVBSTANTIAE proprietas, vtque à substantia distet, & vbi sita sit. Cap. XVIII. EVDOXVS. Emperamentum accidens omnino quum sit, in substantiarum genus verè constitui non potest. Materia quae rudis & omnis formae expers intelligitur, substantia iam est, sed infimo & abiectissimo ordine. Praestantiori gradu est naturale corpus. Corporis autem species ac forma, quę illius est summa perfectio, qua tum in rerum natura consistit, tum à caeteris distat differtque rebus, caeteris quidem omnibus dignitate pręcellit, & in substantiarum genere prima atque summa collocatur. Quocirca nihil omnium melius quàm species potest tota vel praecipua rei substantia aut essentia appellari: & quae substantiae totius proprietates nuncupantur, hę speciei sunt & formae. Quaecunque igitur sit formarum, eadem est & proprietatum origo. Deus autem maximus olim primùm coelos stellis & viribus instructos, ipsaque gignendarum 35 rerum elementa, solus ex sola diuinitatis suae immensitate con didit. Deinde verò & secundo loco animantium, stirpium & inanimorum genera, non solus ex se solo, sed ne illa (inquit Plato) eadem cum coelis conditione forent, accitis coelorum elementorumque viribus. Vt enim singula de terra vel aqua proferens, materiam illis ab elementis assignauit, ita sanè formam cuique suam è coelo proprijs ornatam viribus immisit.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
