# De abditis rerum causis 239

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/239

Ipse equidem nunquam de hoc artificio ita bene sperabo, vt ex stirpium 5 colore, odore vel sapore, earum primas secundasque facultates consequuturum putem, neque hanc ipse noscendi rationem, sed eam quae ab experientia ducitur, firmam habebo. Hincque adeò factum est, vt vni Dioscoridi qui simplicium medicamentorum vires puris nudisque verbis, nulla consequente ratione eto narrauit, plus fidei et authoritatis habeam, quam Galeno tot vanis rationibus instructo: existimemque medicamentorum experientiam ratione potiorem. Eu. Placidè ac modestè omnia. Neque enim leuis neque inanis habendus hic Galeni labor.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
