# De abditis rerum causis 24

Jean Fernel, De abditis rerum causis, NATVRALIS CVIVSQVE CORPORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/24

Ridiculum enim est, putare animam aut formam perinde atque subiectum corpus ex partium differentium nexu compositioneque constare. Sed est necesse, totius compositi vnam esse formam simplicem, quae à simplicium partiumque formis diuersa, illas incorruptas & integras in toto coërceat, alioqui perituras. Id probatur Aristotelis locupletissimo testimonio, ex sexto τῶν μετὰ τὰ φυσικά. Quod, inquit, ex aliquo constat, sic est compoCommen. ult. „ situm vt vniuersum sit vnum, non vti cumulus, sed vt syllaba „ (syllaba autem non est elementa ipsa, neque est idem quod, b, „ &, a. neque caro est ignis ac terra: dissolutis elementis haec non „ sunt, caro inquam ac syllaba: elementa autem sunt & terra & „ ignis) syllaba igitur profectò est non solùm elementa, litera „ vocalis & muta, sed etiam aliud quiddam. Itidem & caro 20 „ non solùm ignis ac terra, aut calidum frigidumque est, sed e„ tiam aliud. In eandem sententiam sunt & illa: Hoc quidem est substantia vniuscuiusque rei, nam vt res sit, haec est prima causa quae non est elementum, sed principium. Sunt alij loci complures libro secundo de Animalium procreatione, in quibus idipsum manifestiùs explicauit. Sed de his aliâs seorsum plura. Cur autem oporteat aliud quiddam, nouumque principium & causam, simplicium formis induci, adfert, cùm de Anima Commen. 39. contra Empedoclem disputat, non posse simplicia, maximè autem contraria, in vnum coire & contineri, nisi arcto velut vinculo, fortius quid & valentius, ipsa stringat ac coërceat ne diuulsa dissipataque mox distrahantur, & eo redeant, vnde Numero 39. singula profecta sunt. Quinetiam primo de anima, contra Platonem eadem ratione ostendit, si in vnum atque idem coalescent, quę diuersa ac multa sint, necesse esse alterius vi ea cogi, copulari, & ne diffluant contineri. E quibus intelligitur planè, vt corpus è quamuis multis compositum, vnum tamen esse dicimus, sic dicendum esse, formam ipsius vnam & simplicem esse. Quid habes, obsecro, quod ad hęc respondeas? Tu ne Aristotelem superabis vel authoritate, vel argumentorum subtilitate ac robore, quibus omni studio totisque viribus efficere conatur, compositorum corporum necessariò oportere simplices esse formas. B. Non ego sanè, cum meam modò sententiam exponerem, id dicere volebam, compositi corporis animam vel formam harmoniam esse, & quandam è multis compositionem. Eu. Id sermo tuus prae se ferebat. Quid igitur sentis? dic amabò, apertiùs. B.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
