# De abditis rerum causis 243-2

Jean Fernel, De abditis rerum causis, IS VNDE NATATOTIVS SVBSTANTIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/243-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/243-2

Vna proprietatum cognitio res ipsas exercet, reliquae om30 nes vix aliud quàm verba. Quae quum ipse mihi ante oculos propono iam ferè anteactorum laborum me taedet vehementerque poenitet: idemque opto quod Euripides vt res ipsę cum hominibus colloquantur, & se quales sint explicent vt procul amandentur artificiosi sermones. Br. Vt Polypus cirros suos auctos deuorat, ita & tu optime Eudoxe peritior iam factus, mihi videris redundantem hanc tuam eruditionem fastidire atque refutare. Agè verò proprietates istae rerum siue à primo semine, siue caelitùs deductae sunt, quum in animantes aut in stirpes insederint, cuinam potissimum illarum parti inhaerent? Eudo. Quum illae sint formae proprietates, necesse est omnino in ipsa forma proxime insideant, & in spi ritu qui est formae vehiculum: at nihilominus penetrant & in totam illarum substantiam, hinc & totius substantiae proprietates appellantur. Brut. Dic paulò explicatius. Eud. In viuentibus multae vires insunt, quae illorum extinguntur interitu: regulus viuens, non autem extinctus, visu enecat.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
