# De abditis rerum causis 243

Jean Fernel, De abditis rerum causis, IS VNDE NATATOTIVS SVBSTANTIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/243

Non pauci, scio, Astrologiam superstitiosa rerum vanitate contaminarunt, alij nefandissimis anilibusque figmentis consperserunt, alij libertatem animi actionesque nostras siderum necessitati perperàm obstrinxerunt. Caeterùm elementorum corporumque naturalium vires, coelestium motu viribusque teneri atque conseruari, quis iam eat inficias? Brut. Tu nobis admirabiles noscendarum proprietatum desiderij igniculos ac15 cendis. Eudox. Nec sine causa. Est quippe ea vtilissima praestantissimaque cognitio, quae nos vnà scientissimos reddat: difficiles tamen salebrososque aditus habens, quasi deserta praetermittitur. Multa tegit sacro inuolucro natura: neque vllis Fas est scire quidem mortalibus omnia: multa Admirare modò, nec venerare: neque illa Inquires quae sunt arcanis proxima, nanque In manibus quae sunt, haec nos vix scire putandum: Est procul à nobis adeò praesentia veri.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
