Latin
IS VNDE NATATOTIVS SVBSTANTIAE
Jean Fernel, De abditis rerum causis 245
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quae ex herbis, aut ex alijs purgantibus medicamentis, aqua vaporario elicitur, purgandi vim etiamnum retinet, aut deleteriam si herbae in deleterijs fuere. Qui ex hydrargyro exustione fit puluis, praecipuas illius vires habet. Vstarum cantharidum cinis vrinas abundè mouet, estque vt cantharides deleterius. Cancrorum vstorum cinis, demorsorum à rabido cane amuletum est. Hoc quicquid de proprietatum situ quaesitum est, sic rursum expediam. Occulta rei proprietas tota quidem è forma, &è tota rei substantia manat, apta tamen &varia subiecti praeparatione quo suscipiatur conserueturque indigens, quae magnum habet ad iuuandum impediendumue momentum. Quanquam igitur tota è rei forma existit, non tamen in illa duntaxat po sita, sed quodam modo in totum subiectum corpus diffusa: 20 &prima quidem illius origo atque fons è forma, sed cuius vis &nabilitas agendi in totum deriuatur ac pertinet. Id quod perinde est ac si dicas, proprietatem à forma toti subiecto impertiri. Haec sic habere argumento est, quòd immutata subiecti pręparatione, ea ipsa proprietas aut acutius, aut he25 betius agit. Succinum attritu incalescens, &pharmacum nostro calore suscitatum, celerius valentiusque redditur. Quum itaque in simplici corpore forma in omnem materiam penetrauit, simul in eam suas omnes vires &proprietates infixit: adeò quidem tenaciter, vt etiamsi forma pereat 30 totiusque temperamenti ratio dissoluatur, proprietates nihilominus permaneant, licet quadantenus immutatae &infractae. Nihil igitur mirum videri debet si vapor aut aqua arte è stirpe elicita, stirpis vim proprietatemque retinet, aut si cantharidum cinis deleterius est, vrinasque mouet, &vesicam exul25 cerat. B. O Deum immortalem, quos mihi aculeos isthac interpretatione infigis? quàm dulci &iucunda recordatione animum exuscitas? Tu mihi refricare videris purioris philosophiae memoriam propè intermortuam, &vulgaris illius cauillis obrutam. Agnosco quàm sit difficile in tanta philosophantium turba, cernere quid potissimum sequaris. Quod ipse interpretaris, nunc primùm recordor saepius me certa oculorum fide animaduertisse.