# De abditis rerum causis 246

Jean Fernel, De abditis rerum causis, IS VNDE NATATOTIVS SVBSTANTIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/246

Etenim fusilis & metallicae illius philosophiae τῆς χημείας vt certè multorum quum longa peregrinatione cum primis studiosus existerem, exercitatismo admodum praeceptore vsus, ex vnoquoque tum stirpium tum viuentium genere substantias elicui planè varias, primùm quidem aquam, eamque vberiorem si stirps virebat, parciorem si arescebat. Deinde oleum, non id quidem pingue ac sordidum, quale pressu ex amygdalis & ex plerisque 10 seminibus trahitur, sed artis praestantioris opus, quod tempo re nec rancescat, nec facilè corrumpatur. Id autem duplex, vnum tenue & albicans, alterum siccius atque rubens: postremò fecem terrenamque substantiam subsidentem instar cineris atri & exusti. Hac dissolutione conabamur miris artibus, 15 ex vnoquoque corpore quatuor illa rerum primordia, quae ortu natura permiscuerat, seiungere, aquam in concreto vapore, aërem in oleo albicante, in rubente ignem, in fece terram. Caeterùm neutiquam pręstare licuit, vt ex ijs quicquam prorsus simplex purumque secerneretur: quòd, vt inquit Augurellus, Quae miscet natura potens confundit eodem, Haud ars vlla potest prorsus disiungere. Quanquam autem secreta haec simplicia non sunt, puriora tamen quàm in permistione elucent, ijsque ignis beneficio non parum sordidae materię ab elementis contractae decessit. Quocirca si quae densandi, astringendi, corroborandi, detergendi, aut aliae à materia vires inerant in composito, hae in secretis illis minore sunt efficacia. Iam verò totius substantię proprietatem, de qua maxima est nostra disputatio, nusquam seorsum puram consistere deprehendimus, sed in singula illa etiamnum secreta penitus immergi. Infirmiorem in aqua, quę praesertim è stirpe viridi proliciebatur: in ea quippe humor exuberat alimentarius, nondum stirpis vim omnem ac proprietatem adeptus. Efficaciorem in oleo, multoque in rubente 35 quàm in albo: illud siquidem & odore, & sapore totius substantiam referens, propria sedes dignoscitur insiti spiritus & caloris, in quibus proprietas tota subsistit foueturque. A fece terrena & ab aquoso humore quasi ab impurorum elementorum vinculis vindicatum oleum, purius quidem euadit, perinde atque venarum sanguis ab alui fece, & ab vrinis expurgatus.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
