# De abditis rerum causis 248

Jean Fernel, De abditis rerum causis, IS VNDE NATATOTIVS SVBSTANTIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/248

duas, argenti viui magno artis studio pręparati decuplo permisce, igneque languido dissolue, dum argentum viuum prorsus expiret, pristinumque auri pondus subsideat in atrum 15 puluerem redactum, qui tamen liquatus possit in propriam auri naturam redire. Ex hoc dein puluere igne acerrimo vaporarij aquam continenter elicies, dum puluis totus in cinerem candidissimum, & in calcem deuergat. Calcem septies aqua resperge, quae & toties expiratione inde prolecta sit: omnique arte elabora vt haec impulsione & incursione crebra sese extenuent, & ab omni sorde seceque purissima reddant, vires summas consequuta. Haec duo sunt totius artis operisque conficiendi primordia, in quibus mundi quatuor elementa deuinciuntur. Nam in aqua aër etiam inest, in calce terra atque ignis: sitque quod in smaragdina Hermetis tabula tanquam inscuiptum mysterium, legimus. Ascendit à terra in coelum, iterumque descendit in terram, sicque vim recipit superiorum & inferiorum. Qui aenigmate haec contexerunt, aquam appellant argentum viuum, calcem verum sulphur, quorum permistione lapis fit, perinde atque ex aqua farinaque panis. Alij aquam spiritum viuentem, terram fermentum: alij illam marem, hanc foeminam dixerunt, quorum complexu et coitione procreatur infans. Hoc autem postremum vt compleas, calcem puram obturato vase reconde equino fimo calente diebus qua 35 draginta, dum in humorem album & crassum liquescat. In hunc iustis dierum interuallis aquam sensim infunde, ea quidem via et ratione quam artis periti ad vnguem explicarunt, vt calx aquam suam omnem sensim combibens quasi illinc enutrita, in lapidem verum concrescat. Quàm variam colorum mutationem hoc temporis curriculo debeat lapis subire, & quae indicia illius consummati perfectique existant, expressum etiam ab illis patefactumque est. Hic thesaurus im5 mensus, hoc verum elixit, hoc frugiferum auri semen, cuius drachma si in ducentas & quinquaginta liquati plumbi aut stanni drachmas infundatur, id vniuersum in aurum purissimum conuertet. Immo etiam, vt cum poëta loquar, Ipsius vt tenui proiecta parte per vndas Aequoris, argentum si viuum tum foret aequor, Omne vel immensum verti mare posset in aurum. Ph. Heu quid rerum audio. Equidem tibi artique condiscendae me

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
