Latin
BRVTVS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 254
Unproofread scanNot analysed yet
Omnium siquidem vis leniendo, veneni acrimoniam hebetat, ipsumque quasi consopitum in aluum deturbat. Confert praeterea venarum ductus obstruere vel astringere, ne tam repentè vis illa veneni in viscera in principesque partes inuadat. In id efficaces bolus armena &terra lemnia, quę etiam communi dote prosunt. Item halicae, orizae, tragi aut tritici pultes. Venenatarum bestiarum acceptum virus obtunditur &membratim peruagaturum infrenatur, tum his quae nunc dicta sunt, tum alijs 10 quibusdam acrioribus, vt vini meracioris passique potu, alliorum, pororum, caeparum &omnium acrium esu. Quum enim difficilè haec coquantur, multosque dies eorum vis &qualitas remaneat, putant hoc tempore perniciem illorum vehementia &acrimonia obtundi &arceri ne altius penetret. Haec vniuersa in occultorum venenatorumque morborum curatione premittenda, &vt vniuscuiusque status conditioque feret accommodanda, sine quibus vix quisquam possit, vel ampla remediorum supellectile vndique instructus, tutam efficacemque sanationem suscipere. Quae si via &ratione stabilita confirmataque sunt, constat non sine arte &methodo ad occultarum proprietatum opem concurrendum, sed summam esse artis potestatem, eamque vbique primas obtinere. Leuiusculos incipientesque occultos morbos ars generalis interdum cohibet: at integra perfectaque sanatio his duntaxat completur, quae perniciei atque veneni vim omnem aut restinguant, aut exterminent. Id autem alia communi, alia peculiari dote praestant: communi quidem, bolus armena, terra lemnia, dictamus, pastinaca, ruta, Aristolochia, theriace, mithridatium, aliaque non pauca à Dioscoride octaui libri calce 30 conscripta. Quae porrò peculiari dote vigent, alia occultos, alia manifestos morbos expugnant. Anginae siquidem simplici manifestaeque inflammationi hirundinum vstarum cinis, &albi canis stercus proprietate succurrit: Asthmati, vulpeculae pulmones: colico dolori, è lupi intestino cingulum: Calculo, hircinus sanguis: non substantiarum dissidio, sed amicitia et similitudine qua partibus offensis affines sunt. Occultis verò morbis obsistunt, quę antipathia &totius substantiae dissidio vires habent. Vt sua cuiusque veneni atque morbi species: ita sua cuiusque est antidotus, id secretiore propietate exterminans, aut intrò sumpta, aut suffitu odoreque hausta, aut foris adhibita.