Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 26
Unproofread scanNot analysed yet
DE ABDITIS RERVM CAVSIS „nec te consiliarium adhibuit. Quid enim ait? Neque graui„ tas, inquit, ob id infrà tedit, quod vtatur terra cuius est pote„ stas, sed terra ipsa intercedente grauitate (quae &potestas &„forma &perfectio terrae est) fertur inferius. Idem in anima „modus habetur, quum ipsa quoque potestas &actus &for„ ma sit eius corporis à quo possidetur. Eius enim procreatio „quodammodo ex mistione &temperamento primorum cor„ porum est, sicut ostendimus: Atque per animam operatur id „corpus in quo principatum animae esse conspicimus. Agnoscis ne hęc Alexandri? B. Agnosco optimè: neque vt tu absurda, 10 sed opinabilia problemata esse iudico. Eu. Siccine nihil te pu det tam detestabilis opinionis? qua nihil nec dici nec cogitari potest in philosophia vel distortius vel monstruosius erubescunt opinor qui nobiscum hic sunt boni doctique viri, audita ista tam peruersa philosophia. Sed nullus te tamen aut metus deijciat, aut pudor suffundat, quo minus fortiter tuis insistas gradibus, et istos absurdissimarum rerum quoad poteris perferas insultus: ex hac enim tolerantia clariùs, opinor veritas elucebit. B. Quid hic mihi tua opus est cohortatione? obsistam intrepidus, nec dubitabo animi confidentia, quanta maxima esse potest asseuerare, quęcunque huc ex Alexandro protulisti, ea omnia longè omnium esse verissima, sibique aptissima consequentia per omnia consentire: videri autem pleraque falsa, quoniam abstrusa sunt &à vulgi intelligentia remo ta: sed in his sicuti in omnibus quae posita sunt in rationis pro-25 babilitate, satis esse duco, si secum vniuersa cohaereant, nulla vsquam intercurrente pugnantia, nouaque probabiliter inducere cuique liberum esse, id vnum modò caueas, ne quid dicas quod videri possit non satis consentancum. Eu. Quid iuuat opinionum varietas, si quam teneas, quae cęteris praestare &30 probabilioribus rationibus niti videatur? Sed ad rem singula dijudicemus accuratè. Corpus, inquit Alexander, operatur per animam, sicuti terra per grauitatem deorsum fertur: quasi verò sit anima corporis agentis instrumentum. Aristoteles contrà censet, omnia omnium, cùm animalium tum stirpium 35 corpora, animae esse instrumenta, eiusque gratia facta esse. Alexander, animam, omnemque adeò rei formam corpori subijcit inferioremque facit. Aristoteles &omnes omnium rectè philosophantium familiae, excellentiorem &superiorem esse volunt.