# De abditis rerum causis 28

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/28

At cùm de suscepta semel opinione, nihil velis remittere, sed omnia summo iuris rigore persequaris, tuebor et ipse pręfractè meam opinionem, de qua nulla vis, nullum periculum me possit depellere: mordicus tenebo, cùm animam, tum omnem speciem, ex subiecti corporis constitutione & innata potentia nasci, neque aliunde prodire, nihil curans, siue tu hanc mortalem esse, materia posteriorem atque abiectiorem, & illius instrumentum, siue his contraria statuas. Haec munitissima est arx in quam me recipio, vallo, fossa, multarumque rationum telis ac iaculis instructissima: hac si oppugnare proponis, senties, quanto tuis inde veniant machinę potentiores & rapidiores. Eu. Ego verò machinis fortasse nullis, sed latem tibus tantùm subterraneisque cuniculis te petam. Iam igitur age dulciss. Brute: hęc ista vis, quam rei naturalis forma appellas, nónne substantia est? Hanc ne Alexander quidem ipse substantiam esse negabit: tu verò quid? B. Esto substantia. Eud. 20 Mistorum elementorum temperaturam, omnemque subiecti hinc exortam habitudinem & potentiam, statuis, scio, in qualitatum genere. B. Sic necesse est. Eud. Atqui ex vna, vel ex multis qualitatibus, substantia emanare nequit. B. Nequit prorsus. Eu. Qui igitur fieri poterit, vt ipsa rei forma, ex qua 25 litatum permistione et temperamento prodeat, solaeque qualitates nullius substantiae concursu & ope substantiam ingenerent? B. Non è sola (ne quid ignores) sit qualitatum mistura & temperie, sed ex ipsa quoque earum, quae in elementis sunt formarum, confusione & permistione. Eu. At elementorum formas Alexander in qualitatum genus retulit, vt hac etiam ratione, necesse sit, eo certè authore, compositi formam, ex qualitatibus enasci. B. Ego verò nequaquam illi in praesens assentior, sed Auerrhoidi potius, qui elementorum formas, ambigui, ancipitisque generis esse posuit: huius opem si hîc imploro, quid iam oberit, quo minus compositi totius forma è simplicium subiectorum formis emergat? Eu. Quòd ne sic quidem simplex erit forma, sed vt corpus, ita & ipsa quoque composita. B. Mentem meam nondum, vt video, consequeris. Eu.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
