# De abditis rerum causis 29

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/29

Quî sic? B. Quia ex subiectarum formarum temperatura, ego simplicem nasci posse existimo, quę licet sit ipsa simplex, omnium tamen formas, suo veluti sinu complectatur. Eu. Id ne fieri posse? B. Quid ni? En. Ausculta paulisper, vt quid ego velim, & tu quod quaeris scias. B. Ausculto, loquere quid velis. En. Quaecunque ad rei naturalis procreationem confluxêre, seu simplicia seu composita corpora, ea priusquam mutua inter se actione componerentur & coirent, singula cùm materias & formas suas habuêre, tum qualitates perpetuò ipsis to insidentes: Ita ne? B. Quorsum haec? Eu. Nihil nunc quidem id refert, responde tantùm, neque ad finem praeproperè contendas. B. fateor elementa tribus illis instructa, in rerum procreationem conuenire: Quid tum postea? Eu. Dum vera & exquisita fit illorum commistio, qualitates illae diffunduntur 15 totae in totas: Siccine tibi videtur? Bru. Id iam saepius antè concessi. Eu. At nequeunt illorum materiae ἐλαι καθʼ ὅλας permisceri, sed longa partitione partibus eò reductis, vt iam ad extremum exiguę illae, coniunctione quadam inter se vinctae cohaereant. F. Sic quidem necessarium esse duco: nam si ma20 teriarum perfecta fieret confusio, corpora in sese penitùs ipsa subirent: quod mihi quidem videtur absurdius quàm vt recipi debeat. En. Nec verò formae materias quibus semel infusae sunt, deserunt vnquam, neque possunt aliae in alias transitione facta commigrare. id scis optimis quibusque philosophis ita visum esse. B. Et mihi quoque. Eu. Formarum igitur non alia quàm materiarum mistio erit, neque relictis sedibus exiliet formae, quo seorsum ipsae & à materia solutae inter se conmisceantur: sed subiectis immersae, quemadmodum illa sic et hae afficientur. Quocirca vt materiae totae in totas penetrare 30 nequeunt, sic neque formae. B. Quid tandem inferes? Eu. Non posse simplicem esse speciem, quae à tali temperatione prosiliat. B. Vide quò rem deducere velis: non enim perspicio, vnde aut quo modo isthęc confeceris. Eu. Dicam, si voles, planiùs. B. Tua commenta nihil moror, neque mea interesse pu35 to, vt captiosis istis & argutis cauillationibus respondeam: hoc satis habeo perspectum, rei naturalis formam, substantiam es se simplicem. Ett. Fortasse tecum mihi conueniet, si sine vlla omnino lite, rem omnem paulò altius vnà contemplemur. B. Ea verò mihi plus satis est perspecta. Eu. Fac igitur, per te eru diar, fac id pleniùs concipiam, quod animum mihi iam dudum solicitat & angit. B. Quid istuc? Eu.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
