Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE ABDITIS RERVM CAVSIS dicebam, corruptionem aliam ex intemperie, aliam ex alijs corrumpentibus causis fieri. Hinc totius substantiae corruptela duplex statuatur, vna intemperiem, altera causas alias consequitur: illa putredo, hęc corruptio est. Itaque totius substantię morbus duplex erit, vnus manifestus, alter occultus. Manifestus intemperiei succedit, isque vel putredo, vel putredinis soboles est, quae quum ex propria partis temperie dissoluta procedat, manifestam quidem causam habet. Vt enim idoneum rei cuiusque temperamentum ad totius substantiae conseruationem necessarium est, ita illius dissolutio totius substantiae dissolutionem infert, eamque ferè cum putredine. B. Hunc ergo morbum intemperiei adnumerabam. Eu. Et male quidem. Non enim si putredo intemperiei succedit, eadem idcircò censeri debet, sed est, vt dixi, genus diuersum. Occultus porrò totius substan tiae morbus est, qui non ex dissoluto temperamento, non ex simplici putredine, sed ex abditiore quadam causa processit. Abditior illa causa supra elementorum conditionem est, quae dum nobis est infensa, non corporis temperamentum, sed totam illius substantiam primùm ac per se offendit, vt cui sit prorsus inimica. Hoc causarum genere numerantur omnia pestifera, deleteria &venena, quorum ferocia in natiuum nostrum diuinumque calorem, in ipsumque vitae principium maximè ac primùm saeuit atque debacchatur. Non enim eiusmodi causae sola putredine (vt rudioribus plerisque visum est) sed occultiore quadam vi infensae sunt. Qui vnam putredinem, epidemiorum, pestilentium, contagiosorum &venenatorum morborum causam esse contendunt, maximis tenebris offusi omnia permiscent atque perturbant: vt qui inuestigandi solicitudine abiecta, vehementissimos quosque morbos nullo delectu vel ad plethoram, vel ad cacochymiam, vel ad obstructionem, proximè verò ad putredinem quę ex illis genita sit refe runt, vt non aliud quàm has causas tota arte illos audias circumferre &intonare, quasi nihil majus possit in corpus irruere. Quum aliquis integrè sanus accessu ad pestiferum peste corripitur, aut a rabido cane demorsus in rabiem agitur, aut 35 scorpionis compunctu, aut hausto toxico extinguitur, quis quęso tam hebes statuat vnam omnium putredinem causam, quae tam varia, tamque multa efficiat nullo alterius concursu? Que possit tam vehemens tamque perniciosa putredo in hominem nec τ τε τε ρεῖν cap. 8