# De abditis rerum causis 31

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/31

At enim sui similis semper est hic Eudoxus: Minutula quędam & acuta interrogat, quibus concessis aut ne gatis, statim nobis aliorum consequentium longam contexit seriem, confictorum ad ostentationem exemplorum mirisica copia refertam, vt captiosis istis laqueis irretitos cogat vel quod antè negatum sit etiam inuitos dare, vel quod stultè concessum cum rubore repetere. Ph. Quid tua refert: permitte vt arbitratu suo omnia excutiat. Agedum responde. B. Si iubet hic doctorum virorum consessus, dicam compositi corporis, compositam quoque esse illam substantiae participem for mam, sed quae ex simplicium tamen formis constet atque cohaereat. Eu. Hei, arcis tuae pars summa iam corruit, caue ne te tota mox obruat. B. Satis in tuto est quicquid superest. Eu. Quàm durum & quàm arduum est, opinionem semel ac penitus animis imbibitam euellere. Hic nullum non mouet la pidem, nihil, ne absurdissimum quidem detrectat, id vnum sibi modò retineat, formam rei ex subiecti compositione suscitari, nulla neque cura neque aestimatione perpendens, quidnam ponat, & fieri ne id possit an non. Proposui tibi non Aristotelem solùm, sed et Alexandri tui patroni rationes, quibus conficit, simplicem esse cuiusque rei formam: quod & tu palàm atque ingenuè dedisti. B. Dedi equidem, sed ante hanc altercationem, bellè, et sine vllo dissidio procedentibus adhuc rebus: nunc posteaquam obortum & indictum video tam atrox bellum, nihil quod huic praeceptioni aduersum siet fate25 bor, ne verissimis quidem & clarissimis rationibus conuictus. Eu. Nempe hoc illud est quod rectè in commoedia scriptum memini, Dum in dubio est animus, paulo momento, huc, illuc im pellitur. B. Ne tu mihi istuc obtudas: nondum enim de mea opinione decessi. Eud. Quaenam ea est, obsecro? B. Siue simplex siue composita, compositi species esse statuatur (nihil enim moror) eam tamen esse ceu quandam ex imperfectioribus partium formis absolutam perfectionem: nunquam ab hac opinione digrediar. Exemplum modò protuli ex Alexandro, de Theriace, & medicamentis compositis, quorum vis ex simplicium facultatibus dimanauit, vt inde colligeretur conpositorum corporum formas ac vires è substratis naturis proficisci & originem ducere. Eu. Apta verò similitudo, quam si vicissim in te retorqueam, omnia subuertam huius opinionis sulamenta. B. Quid ita? Theriace quae iam temporis progressu, mutua simplicium effectione in vnum quiddam redacta est, tota quidem simplicium vires & essentias retinet incorruptas, sed quibus noua totius forma, eaque simplex accessit, proprijs & nouis ornata viribus. Vnde effectus edit, qui licet obscuriùs, omnes tamen simplicium redolent facultates, ac praeter eos, alios quoque qui recens inductae formę proprij sunt, quosque non vnius ex tota miscella simplicis, sed totius esse theriaces facilè iudices.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
