Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 32
Unproofread scanNot analysed yet
Qui hos mirantur alij à tota compositionis substantia, alij à proprietate quadam, alij à constituente forma, eos manare contendunt, &quamuis alijs atque alijs vtuntur verbis, eadem tamen omnes pronunciant. Est enim certè omnibus confessum, eas functiones nulla posse ratione comprehendi, neque ex elementorum, simpliciumque partium viribus demonstrari, sed vsu solo, atque experimento ab hominibus peritis animaduerti ac notari: similis prorsus est in stirpis aut animantis fabrica contemplatio. In his enim vt in illis, mundi elementa, &primae simplicesque partes, suo vtraque modo commiscentur, quibus incorruptis simplex totius forma succedit. B. Tua sit ista interpretatio: mea &alia est lon gè, &vt arbitror, sanior. Eu. Vellem vt ego tibi, sic tu mihi singula dilueres, id si placet rem altius paulò ac diligentius scru temur. Quod ex illis mundi primordijs primum ac proximè constitutum ais, aliunde nihil accepit, sed ab illis suam omnem vim hausit. B. Maximè. Eu. Compertum est autem, primordijs illis vires inesse, quibus sursum ac deorsum creantur. B. 25 Compertum. Eu. Quicquid igitur ex illis constabit, nihil supra simplicium vires sortietur, sed duntaxat sursum aut deorsum feretur, pro modo naturaque vincentis elementi. Quocirca nihil ex illis solis genitum, sua natura poterit simul ad contraria moueri. B. Ita necesse est. Eu. At contrà fieri vides in 30 stirpibus &animantibus, quae dum ex alimento capiunt incrementum, sursum simul deorsumque porriguntur, &animantium non varia tantùm, sed et in contraria saepe est progressio, varia &multiplex sentiendi vis, animi impetus aliâs alij, &comprehensionum opinionumque admirabilis pugna, quid istorum quaeso motus elementorum resipit? Num contraria elementa eadem simul particula dominantur, quae contrarias istas motiones cieant? Id si nullo pacto fieri potest, qua fronte dices haec ab impulsu elementorum pendere?