# De abditis rerum causis 33

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/33

Prętereo plurimas alias rerum vires, quas ideo occultas appellarunt, quòd illarum nequeat vlla certa reddi ratio: quas si tu voles vt reliquas omnes, elementorum naturis acceptas referri, sudabis equidem plus satis, et pręterquam quòd operam ludes, temeritatis insuper atque imprudentiae calumniam incurres. Ergo vt in theriace & in vnaquaque re composita, facultates cernimus nullius simplicium proprias, & quae illorum naturam minimè redolent: sic totius simplex quaedam est species, quae à simplicium formis essentiae suae nihil accepit. An si mistum corpus ab elementorum permistione, & materiam & temperamentum sumere fatemur, necessarium statim esse ducis, indidem quoque formam eius ac vires peti? Oculos mihi in haec sigillatim defigito, intendito animum. Plura non addam, ne superuacanea probandi diligentia ipse mihi diffidere videar, & claris ac conspicuis per se rebus argumentorum fumos praetendere. Tu de his vt voles statuito, neque enim tibi quicquam persuadendum recepi: ipsa pro se veritas fortiùs constantiusque certabit, nobisque tacentibus se ipsa defendet. B. Nae tu prouinciam arduam suscipis, si quidem me admo20 nendo aut veriùs assentando, victum capere ac tenere studes. Eu. Quomodo victus teneri potest is qui congressum metuit, qui certaminis aciem conflictumque subterfugit? B. Ita ne stomacharis? Apud te sumus. Si imperas, hoc tibi assentior, rei naturalis formam non elici ex simplicium temperamento: id 25 tamen quod est in comoedia praefatus, Hic impulit me, haec nunc omnino vt crederem: Atque haud scio, an quae dixit, sint vera omnia. Sed paruipendo. Eu. O anilem inconstantiam: virum te iudicabam, qui veritatis inuestigatione gauderes, at nunc spreta ratione, quae est incertis animi inuentis velut an30 cora ad quancunque assensionem, quasi ad saxum tempestate delatus adhaerescis. B. Ita ferè vsu venire solet in tali loco ac turba. Ph. An non tibi satis est ô Eudoxe, victum hostem in has angustias et vincula coniecisse? vis ne hunc praetereà suo iugulare gladio? B. Qui prudens, intrepidus & apprimè exercitatus gubernator videris ô Eudoxe, faceres et ipse non minus me naufragium si hoc aestuoso & turbulento sermonum fluctu iactareris: et si mihi, vt par est, vicissim respondere voles, ostendam non minora te incommoda sequi, quae de hac opinione te retrahant. Eu. Erit id mihi certè gratissimum. Age igitur, refelle quae dixi: iam enim ego te liberum ac solutum mitto, quò pleniorem habeas ad id quod voles potestatem. B. Tu verò te ad resistendum ac sustinendum compara. Eu. Ego ne? tuos insultus & inculones fortissimè perferam.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
