# De abditis rerum causis 40

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/40

DE ABDITIS RERVM CAVSIS Erras. Neque enim si vtriusque os, tum canis tum muli, eadem appellamus nomenclatione, idcirco putandum eadem illa specie ac ratione contineri: immo verò disiuncta sunt diuersorum ani mantium ossa, & quidem latiùs quam eiusdem os atque caro. Vis illa naturalis quae canis ossi moderatrix pręest, eadem non potest asini ossa regere, & canis tamen cartilaginem & carnem perinde atque os moderatur. De hac partium similitudine, si recte iudicare voles, non est (vt dixi) aestimandum substantiae temperamentum aut crassitudo, sed ipsius sua quaedam proprietas, & is spiritus, qui accedenti formae illam certo modo praeparat. B. Eodem reuolueris. Quid iuuat, toties haec nobis tam odiose inculcare? Iam tu vicissim audi: multis non agam, sed tamen intelliges tandem, quantoperè in huius haereseos delectu, iudicio falsus sis. Eud. Magnam inibis a me gratiam, si meam diligentiam, tuis scrupulis excitabis. Bru. Accuratiùs singula excutiam, neque ad te confutandum rebus vtar extrinsecùs alicunde corrogatis, sed omnibus ferè domi tuae natis. Eu. Quaenam illae? Br. Malum hoc medicum, hoc ue citreum, tu ne aliquando quale sit considerasti? Eu. Et persaepè quidem. B. Cortex eius calet: quaecunque 20 verò illo integuntur interanea & velut viscera, non parum frigent. Eud. Id vel quiuis è plebe nouit. Bru. Casiae fistulae medulla lenit aluumque subducit, cortex menses potenter mouet, adeoque foetum etiam excludit. Eu. Ita compertum est vsu. B. Floris qui in labrusca prouenit, extrema in ambi- 25 tu folia refrigerant, quod enascitur inter haec medium adurendi vim sortitum est. Eu. Et id verum esse, longi iam temporis vsus atque experientia, saepenumero docuit. Bru. In animantium porrò genere leporis pulmo suspiriosos iuuat, sanguis calculum comminuit, ossiculum quod in poplite posteriori est arenulas deturbat, coagulum appositione conceptum retinet, pilus erumpentis sanguinis impetum sistit, haeccine omnia recipis? Eudo. Maximè: sunt enim in vsu quotidiano. Bru. Quid igitur causae adsers ad haec & huiusmodi plurima? Cùm eiusdem stirpis vna pars vrit, altera vi frigoris stupefacit, vna in angustum arctando contrahit, altera fundendo, dilatat: tum vrinas aut menses ciendi, aut hunc aut illum humorem expurgandi facultatem habet vna, altera verò istorum nihil praestare potest, fieri ne (id quod asseris) potest, vt eadem omnes forma pręditae sint? Eud. Quid ni? B. Secus visum est magnis ac doctis viris: sed quoniam non tam authoritatis in disputando, quàm rationis momenta ponderanda sunt, ratione potiùs pugnemus, & meam rationem cum tua ratione si videtur comittamus. Eu.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
