# De abditis rerum causis 41

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/41

Velim sa nè. B. Ain tu à forma omnem actionem proficisci? Eu. Aio. B. Et eam formam simplicem esse statuis? Eu. Etiam. B. Quomodo igitur tam multi, tamque dispares erunt vnius & simplicis formae effectus? Quo pacto erit illa multiplicium & con10 trariorum author, quae non constet ex contrarijs, & quae sit omnino simplex: hęc haud quaquam fieri posse non ignoras scio, & si soli essemus non dubito quin tu mihi facilè fassurus esses. Sed turpe ac pudendum videtur, in grauium virorum con sessu atque oculis, palinodiam canere: quocirca, non amplius vrgebo, sed ad alia si videtur discutienda pergam. Eu. Quid istuc rei? Ita ne tibi res est confecta, ita ne ante victoriam triumphum? B. Nihil enim habes, quod huc afferas. Eu. Bona verba. B. Dic igitur clarè, vt in pessima causa, ingenij tui specimen exhibeas. Eu. Quas mihi modò recensebas facultates, illae nequaquam ab ea animę parte prodierunt, qua viuunt alunturque stirpes: haec enim solas vitae functiones confert, atque has alijs ali ter. At verò stirpis eae partes quae viribus pollent contrarijs, non viuae in nos agut, sed cum iam mortuae corporibus nostris adhi bentur, varijs pro sua quęque natura modis, illa afficiunt, vt intelligere liceat, eas δυνάμεις aliunde quàm ab altrice & naturali anima peti, quae totius est stirpis viuentis. B. Hem optimi viri quid cessatis, vestrae certè partes sunt amico succumbenti opem ferre. Eu. Iam demum sentis, quam sit huius teli penetrabilis aci es, quamque facilè sit te perfossura? stirpis emortuę partes, quarum mihi contrarios effectus obijcis, nequaquam eiusdem sunt formę ἐιδοποιον, cuiusmodi dudum erant cùm viuerent, sed vt vires & & temperamenta, sic & formas habent diuersas, per quas res efficiunt tam dissimiles. Nunc animam naturalem in eas redire remeareque fingito, quae paulò antè excesserat, ea tum illis partium viribus nihil addet, sed hoc maximè conferet, vt in quibus partibus tanta inest virium dissimilitudo, illae nutritione incolumes seruentur, & increscant, & priusquàm senio contabescant, alias de se eiusdem generis excitent: nam hoc ipso à lapidibus metallisque distant. Ergo altrix iij altrix illa anima, tum singulas partes, tum speciem illarum conseruat quibus aliunde vires accesserant. B. Hoc scilicet eras cum tanto apparatu, & tam longa circuitione dicturus? Eud. Hoc ipsum. Bru. Controuersiam tamen nondum dirimis, sed respondendo, in grauiora (quod est intolerabilius) incurris incommoda. Eud. Cur, obsecro? Bru. Aperiam vtrunque seorsum. Dissimiles illae stirpis aut animalis partes, vires habent illis etiamnum viuentibus, aut easdem aut fortè maiores quàm iam mortuis. Quid ad haec? fare agè. Eu.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
