Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 42
Unproofread scanNot analysed yet
Vera narras: neque enim vires nouas morte consequutę sunt, sed earum quas nabuêre, potiùs fecere iacturam. B. Vt igitur emortuae, sic &viuentis stirpis particulae varijs praeditae sunt viribus, &res efficere possunt contrarias. Eu. Est necesse. B. Cùm igitur tu hasce omnes in communem, eamque simplicem totius formam referendas esse profitearis, qui possis effugere, quo minus illam contrariorum esse opifice fateare? At istud est longè absurdius, quàm si illam asseras esse compositam. Eu. Minimè verò, nam ego disputationem hanc semel conclusurus, certè &constanter assero, simplex idem agens quod anceps &homonymum appellant, contrarios effectus edere pos se, quotiescunque vel diuersa instrumenta, vel alias inferiores causas, velut succenturiatas sibi in opus adiunxerit: accommodat enim sese subiectorum quibus inhaeret naturae. B. Tu igitur altricem stirpis animam, partium formis ignobiliorem ac viliorem facis, si quidem conseruandarum partium gratia 25 illam conditam esse censes. Eu. Immo contrà planè: Singularum partium formas quosdam veluti gradus esse, quibus ad supremam illam totius formam promoueatur, nec alia de causa illas in subiectum impressas, nisi vt ista pręparatione ad hanc introducendam via praesterneretur. Nec verò cùm dicerem 30 animam nutriendi facultate praeditam, singularum partium formas seruare, hanc illarum gratia conditam esse putabam, sed sua ipsius &stirpis solùm causa consistere. Cęterùm quoniam illa è suis cohaeret partibus, fit idcirco, dum se totamque stirpem haec nutritione tuetur, nouoque foetu multiplicat, vt ipsas quoque partium formas, quibus ad praeparationem opus habet, incorruptas quoque seruet, simulque nouas interdum generet. Itaque partes ad totius formam nonnihil equidem, at non essentiam conferunt. B. Quidnam igitur? Eu. Praeparationem &accommodatam quandam διάθεσιν recipiendae simul atque seruandae totius formae, eiusque omnibus muneribus defungendis.