# De abditis rerum causis 43

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/43

His enim internuncijs ac veluti paranymphis, foeliciter coit & indiuulsum permanet formae cum toto subiecto coniugium, quas si qua fortè vis expulerit, necesse est vel diuortium statim consequi, vel inertem certe & ociosam formam in subiecto relinqui. Quemadmodum igitur ossis, nerui, carnis, & cuiusque similaris subiectum, non ex solo qualitatum temperamento, sed ex primordiorum quoque naturalium permistio10 ne praeparatum est, & illis, suas formas seruantibus, forma nerui vel ossis influxit: Sic omnino putandum totius animantis formae corpus subijci, ex haerentibus & in vnum confusis, osse, neruo, carne, alijsque id genus partibus constructum. Ex apta enim & concinua similarium positione, numero, figura, 15 magnitudine, partes illae quae appellantur organicae consurgunt, è quarum deinde conuenientia & mutuo consensu, suis numeris absolutum efficitur corpus. Itaque his vniuersis aptè concinneque in vnum coeuntibus, conuenienter ac legitimè pręparatum subiectum, formam horum omnium communem in se allicit et conseruat, & illius functionibus inseruit. B. Admirabilis verò praeparationum congeries. Eu. Nec tamen omnes attigi quas ad rei procreationem inductionemque formae requiri existimo. B. Nunquam desines in nugis terere tem pus, & flexuosis ac vagis interpretationum ambagibus, inue niendę veritatis occasionem intercipere? Eu. Nihil equidem minus: sed si quod reliquum est auscultare velis, audies quę sunt omnium longè verissima. B. Non feram amplius: narra cui voles tua commenta. Ph. Mecum age potius o Eudoxe, neque quod de his praeparationum generibus dicere institue ras abrumpas, nos quaecunque dixeris aequis et attentis animis accipiemus. Eu. Quis huius viri fastidiosam morositatem perferat? Ph. Omitte verò illum, & ad expositionem quam auidè expectamus aggredere. Eud. Adesdum igitur attentus, & animaduerte quid velim. Ph. Arrectus sum, dic agè. Eu. In vi 35 uentium omnium corporibus, tres minimum pręparationes (sic enim appello quas graeci προκατασκενὰς dixerunt) ad formam recipiendam necessariae insunt. Vna est proba & ido nea temperatio, quae partis cuiusque simplicis ac similaris sua esse intelligitur, ex primordiorum mistione prognata, & totius etiam corporis sua quaedam composita, ex confluentibus conspirantibusque in idem similarium partium temperamentis comparata. Ph. Verisimile id quidem, & maximè consentaneum. Eu.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
