Latin
REI NATVRALIS POTENTIAM NON
Jean Fernel, De abditis rerum causis 52
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe si quid ex his gigni debet aliud quiddam po ni necesse est, quod actu formam obtineat, quodque sit huius procreationis efficiens causa, eaque prima &praecipua. Que Aristoteles diligentissimè contemplatus, in animalium stirpiumque procreatione duplicem naturam instituit, imperfectiorem vnam, quę in semine fit quidem, nondum tamen est: perfectiorem alteram, quae actu cum sit, effectrix simpliciter est, qualis in eo est, à quo dimanauit semen. Locus est libro de animalium procreatione secundo, vbi naturae &artis discri„ me secreuit, his ferè verbis, Ars principium formaque eius quod „efficitur, sed in alio: motus autem naturae in ipso est, quod ef„ ficitur, ab altera profectus natura, quae actu obtinet formam. „In semine igitur naturam statuit, quae fit &mouetur: in eo autem quod actu est, efficientem naturam. Quae Simplicius in hanc sententiam fusiùs explicauit, Vniuscuiusque natura „&causa motionis, subiectum sibi ipsi &non alteri simile fa„ cit: vt enim natura hominis hominem, sic &natura seminis, „non aliud quàm semen efficere potest. Quomodo enim pro„ priè hominem faciet, ea quae est in semine, quae nondum est „hominis natura antequam homo fiat? Si natura seminis com 20 „mutari desiderat, &animal perfici, propriè efficiens &proxima causa, est natura paterna atque materna: nam forma actu praecedit in patre &matre, secundum quem id quod potentia est ad actum perducitur. Atque hoc modo natura eius quod generatur, si efficiens dicitur, ita efficiens est, vt &ip 25 sa simul fiat. Ea verò propriè efficiendi vim obtinet, quae actu talis est: quoniam natura, sui similis est procreatrix. Vides vim illam seminis, quam potentiam appellari diximus, nequaquam posse in animalis speciem verti, tametsi ipsa sese quamoptimè adaptet, &omni ornatus genere in- 30 struat atque perficiat, sed adesse oportere quiddam, quod actu tale sit. Philiatros: Haec mihi certè longè verissima videntur, neque iam hic noster Brutus quicquam praetereà habet quod obijciat. Attamen priusquàm colophonem his imponas, consonum &aequum est, vt nobis id explanes quod omnibus philosophis placere video: rei cuiusque formam de subiecti potentia educi. Eudoxus: Quum quae semini inest potentia, id est inducendae formae praeparatio, assiduo incremento, ad summam perfectionem euaserit, ad substantiae quoque formam simul peruentum erit. Etenim perfectionem illam forma necessariò comitatur nec vnquam deserit. Proinde Aristoteles, formam plerunque ἐντελέχειαν nomine perfectionis appellat, vel quòd perfectae potentiae indi5 uidua sit comes, vel quòd totum ipsum compleat, et perficiat.