# De abditis rerum causis 53

Jean Fernel, De abditis rerum causis, REI NATVRALIS POTENTIAM NON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/53

Vt igitur perfectionem, sic & formam de potentia materiae educi sermonis vsu dicimus, tanquam pares in ijs rationes faciat, ista consequentiae necessitas. Ph. Formam de praecurrente potestate haud secus elici ratiocinabar, atque actum de habitu. En. Nec sanè multùm est dissimilis analogia. Ph. Hanc igitur nobis pleniùs interpretare. Eud. Longa assuetudine & frequentatis actionibus, musicus (vt hunc pro reliquorum exemplo sumamus) ijsce partibus habitum adeptus est et inseruit, quae plurimùm sese exercerent. Atque is deinde tametsi 15 dormit, habitum tamen hunc musicae aut citharisticę semper retinet. Ph. Hoc tanquam digitos teneo. Eu. Si fortè igitur experrectus citharam pulsabit, vndenam censebis illi modulandi actum incessisse? ex solo ne habitu qui in actum eiusmodi sit commutatus? Ph. Nihil minus. sed eò profectò, quia con20 citata princeps animae vis, ijs tum partibus praesit ac imperet, quibus exercitatione iam olim inditus atque impressus fuerat modulandi habitus: hae si quidem habitu paratae in opus actumque suum promptè feruntur, quoties animae ipsis inspirata voluntas ita imperauerit. Eu. Rectè tu quidem. Vt igitur actum ex habitu idcirco prodire dixerunt, quod actus, nisi comparato habitu perfecte elici non potest: sic in ipsa quoque rerum procreatione dicendum est. Non enim potentia formam, sed externa causa imprimit, quae tamen auxilio potentiae destituta, non haberet ipsa per se satis virium. Ph. Video. Tanquam e 30 nim qui scientiam habet sed ea non vtitur, cùm vult accedente mentis impetu, contemplatur, et actu fit sciens: item quodcunque subiectum gignendae rei perfectam potentiam nabere dicimus, accedente agentis extrarij vi, id rectè, te autore, actum formamque excipit. Eu. Scopum attigisti. Ph. Qui quid 35 scit (inquit Aristoteles) si animum in contemplationem actu intentum habet, seruat tamen habitum, nec perdit contemplando scientiam, sed excolit magis, ac perficit: ita id quod perfectam potentiam obtinuit, accedente forma, potentiae qualitatem non excutit, sed ornamentum illi & perfectionem addit EN ET Ne genere terrae partes per genera, car.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
