# De abditis rerum causis 57

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/57

Magnam tibi gratiam habiturus sum, si veris rationibus, à mea me opinione, in tuam perduxeris. Sed agè iam, aggredere. B. Qui scientiae habitum habet, hoc ipso sciens, & est & dicitur: & quum scientiae & contemplandi actio incesserit, actu & perfectè sciens. Haec dudum concesseras. Eu. Neque nunc palinodiam cano. B. Sic vtique in semine, quàm diu cumque nondum quicquam agere vitale potest, fatendum est animam solùm inesse potentiâ. Vbi verò, sua se efficientia, suis se prodit operibus, actu tum inesse, quasi sola actione & effectis, actu ne an potentiâ duntaxat insit, discernatur. Quod ipsum Aristoteles breui sentenDe generat. ani tia sic expressit: Animam naturalem altricemque in seminibus mal. li. 2. cap. 3. & vtero conceptis quae separari possunt, haberi potentia statuendum est, non actu, priusquàm (eo modo, quo conceptus qui iam separantur) cibum trahant & officio eius animae fungantur. Principiò enim huius modi omnia stirpis vitam viuere videntur. De anima quoque sentienti deinceps dicendum est, atque etiam de rationis intelligentiaeque participe: omnes enim potentia priùs haberi quàm actu necesse est. Haec declarant. satis Aristotelem censuisse, in semine subobscuram fuisse animae 25 portionem, quae prae imbecillitate nondum quicquam moliretur animalis functionis. Eu. In transuersum perperam trahis Ari- Solutio. stotelis sententiam, qui ne per somnium quidem, huius simile quicquam suspicatus est. Quid absurdius autem in philosophia, aut magis horrendum, quàm naturaliter efficientem causam instituere, quę feriata tamen et ociosa nihil prorsus agat? causam enim actione definimus, quę si nulla erit, ne causa quidem esse poterit. B. Quid ais? nonne in trimestri vel quadrimestri foetu, cum priInsemhe contenmum is moueri sentitur, anima vel tota inest, quae vt absolutum edit quiddam uenturae formae con rit animal, cunctas illi functiones praestabit? Eu. Inest vtique. B. tineri, Et tamen nondum potest illa neque cursum ciere, neque voce ede re, neque visione quid percipere. Quid cedo est causę? Eu. Quoniam impeditur aliunde, & quasi vincta tenetur, quòd organa desideret, ad suas actiones obeundas accommodata. B. Eandem rationem si ad semen transferes, intelliges profectò, et in eo illam ab initio esse, & impediri tamen instrumentorum vel penuria vel vicio, quominus quid agat, illamque ablato impedimento mox in actum erumpere.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
