Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 60
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque potentiam, esse quidem animae ipsius essentiam, sed quae ociosa tamen nondum quicquam efficiat, proptereà quod corpus ineptum adhuc sit &inconcinnum. Quis contra haec possit dicere? Ego certè quidem statim assentiar. Tu verò, quid? An non idem quoque facies? Video te annuere. Quid ergo erat opus, vt tu nouum, inexplicabile, &incomprehensum potentiae genus nobis fingeres? Iam planè conuictus es, opinor: tantumque abest vt ab instituto meo ipse decidero, vt arctissimis vinculis te potiùs obstrictum teneam, adeò vt dimouere te non possis. Eud. Pressiùs vrgere videris ô Brute, nosque infestiùs ac propè dixerim furiosiùs insectari. Ac tu tibi quidem paucis &perperam intellectis philosophorum sententijs adductus, ante victoriam canis triumphum: Sed moderare, obsecro, ardentes istos impetus, graue probrum erit si quid recantare co geris. B. Ego ne? Eu. Caue exultes, sed animum mihi sedatum patienter adhibe. Quae tu litigiosa peruersaque diligentia con 20 tendis, ex hypothesi defluunt &ducuntur omnia, quae siquidem vera &fide digna fuit, idoneè &conuenienter fortassè conclusisti, animam quę nondum suas functiones obiret potestatis appellatione dignandam. Sed vana &fallax est suppositio, quae semini &nondum efformato corpori, animam in 25 esse assumit. Br. Hanc non ego, sed inuictissimi testes Plato, Aristoteles, Themistius tibi posuerunt. Eu. Tu me statim (opinor) vel testium grauitate, vel numero offunderes, ni sensa illorum meliùs quam tu, concepissem. Primùm enim quod ex Platone citas testimonium, non de singulari ac de sua cuiusque anima, sed de generali illa mundi, quę totius est vniuersitatis, dictum est, de qua quid sentiret, paulò pòst pleniùs expressit, „his propè verbis: Animam cuncta gubernantem et in omnibus „quae mouentur habitantem, nonne &coelum gubernare ne„ cessariò confitebimur? &rursum: Vniuersa ergo quae in coelo 35 „sunt, quae in terra, quę in mari, suis motibus anima ducit. Hic igitur, vt passim in Timaeo, mundi animam Plato statuit, à medio per omne vsque ad coeli extrema sese porrigere, eique extrinsecùs circunfundi, cunctisque genitis vitam conferre. Qua sententia, an tibi videtur, rei vnius cuiusque animam statuisse anti quiorem prioremque recens genito corpore? Sed de Platonis dogmate, acutius fortasse &distinctius posthac iudicabitur, si in eum fortè sermonem incidemus.