Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 62
Unproofread scanNot analysed yet
DE ABDITIS RERVM CAVSIS tum sentientem, non posse actu sine corpore consistere, quoniam ad corpus pertinet vtriusque actio. Sed vt in corpore esse vtraque donemus, neque ab eo separari posse, an tu hinc directè colliges vtranque iam olim necessariò in semine fuisse? An non aliud illis corpus substerni potest? Potest, opinor. Atque in eum obsecro locum mihi fixiùs oculos intende, non quidem contentionis sed veritatis inuestigandae studio. Quid enim ait? Nam neque ipsa (principia scilicet nutriendi &sentiendi, quorum ad corpus refertur actio) per se accedere possunt, quum inseparabilia sint: neque cum corpore (crasso seminis) semen enim excrementum alimenti mutati est. Vbi dicti etiam causam subiecit: Semen excrementum esse vile ac sordidum, illa autem principia dignitate praestantia. B. Si neque cum corpore, neque ipsa per se possunt principia nobis accedere, quis iam modus restat? Eu. AuConfirmatio. di reliqua: Sed enim, inquit, omnis animae siue virtus siue po5 „tentia, corpus aliud participare videtur, idque magis diuinum qui „quae elementa appellantur. Quale autem sit diuinu hoc corpus, quae deinceps est sententia commonstrat: Inest in semine om „nium, quod facit vt foecunda sint semina, videlicet quod calor „vocatur, idque non ignis, non talis aliqua facultas est, sed spiri„ tus, qui in semine spumosoque corpore continetur, &natu„ ra quae in eo spiritu est, proportione respondens elemento stel „larum. Id ergo diuinum corpus de quo paulò antè dixerat, spiritus est, in quo tanquam sede propria, calor constituitur, ipsaque natura quam animae substantiam putamus. Hunc spiritum cui vim maximam concedit, simpliciter semen appellauit, in sequenti proximè oratione, vbi &reliquam crassiorem semi nis substantiam, corpus geniturae nuncupauit. Corpus autem „(inquit) geniturae, in quo semen animalis principij contentum „vnà prouenit, partim separabile à corpore partim inseparabi „le. Itaque Aristotelem sic interpretor, illa nutriendi &sentiendi principia, cum crasso seminis corpore, seu cum ipso geniturae corpore non accedere, quia foedum est &abiectum excrementum: neque ipsa per se influere, quia sunt à corpore inseparabilia, neque possunt extrinsecùs venire, sed cum diuino corpore ac spiritu inuehi. Viden iam illa iacere tuae importunae &contentiosae pertinaciae fundamenta? Aliò pergamus. Ph. Pedem amabo nondum hinc referas: sed quaenam haec sint tam praeclara quoue modo accipienda, apertius fac &dilucidius. Eu. Praestat ô Philiatre, in suum quaeque locum ac tempus dif ferri, quàm inchoatam semel disputationem abrumpi: finienda mihi &concludenda est haec tota controuersia, &quod eram pollicitus, ratione docendum, ne tantulum quidem animae semini inesse. B. Satis mihi istuc est agitatu, satis conclusa tota disputatio. Eu.