# De abditis rerum causis 64

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/64

Non itate insanire puto: sed si quid diuinitatis minutiora haec ab ortu sunt consequuta, multo, opinor, amplius his plenioribus & absolutioribus elargieris, aut certè tantundem. Bru. Hanc quae nihil ad rem facit comparationem omitte, quod dico semel intellexisse contentus. Vt Vergilius rectè quidem dixit: Semina flammae Et rursum: Abstrusa in venis silicis. E silicis venis abstrusum excuderet ignem. Ita equidem semini ex quo quid gignendum est, ipsam rei formam iam inesse profiteor, ipsumque animatum rectè vocari: Quisquam ne hoc redarguet? Eud. Obmurmurant omnes quòd superiora non dilueris: iamque hic se mihi comparare videtur ad hoc postremum conuellendum, & labefactandum. Vigila Brute, ne tuam causam deseras, sic enim per me proponere gestit. B. Agè dissimulator, tu ipse deposita persona co minùs congredere, vt huius disputationis ruinam tuis humeris sustineas. Eu. Agè placet, congredior: responde igitur breuiter, Semini non similiter atque perfecto animanti inest anima. Br. Fateor: nam huic actu inest, semini verò solùm potestate. Eu. At nihilo minus quum semini inesse animam potentia dicis, tu illi simpliciter ipsam quoque animae substantia ines 20 se confirmas. B. Rem tenes. Eu. Aut igitur illi tota inest, vti & perfecto animali, aut illius sola quaedam portio. B. Vesani aut pertinacis est hominis istaec postulare. An tu hic vllum es se putas qui hęc ausurus sit, aut si quis fortè audebit, non ab omnibus exibilatu iri? Eud. Equidem ausurum scio: vtrum verò ri 25 diculus an non futurus sit, res ipsa tandem ostendet. Sed interim responde. B. Quasi verò arduum sit aut inenodabile: neque enim semini ea inest animae perfectio, quae absolutis iam animalibus. E. Sequere vt coepisti. Tota ne anima semini insidet, an eius so lum portio quaedam minutior? B. Ego illius portionem non dican inesse, quandoquidem nullas anima partes habet, quae seorsum à toto consistere valeant. Eu. Ergo tota illi inest. B. Tota quidem, sed imperfectiori tamen modo. Eud. Sed agè, quam ita in semine imperfectiorem statuis, an non eiusdem cum perfectiori generis atque essentiae esse putas? Bru. Eiusdem 35 omnino, inferiori tamen ordine & gradu: neque enim Alexander illam antè, actu formam appellat, quàm sit perfectionem consequuta. Potentiam tantisper appellare solet, dum obscurior adhuc est & imperfectior. Eud. Vide iam in quas angustias te praecipitare possit, quisquis tecum congredietur. B. In quas obsecro? Eu. Nempe quod substantiae participem formam, magis ac minus intendi ponis, & eadem specie, alia formam alia praestantiorem. B.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
