# De abditis rerum causis 65

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/65

Fac igitur, si mauis, sint illae diuersorum s generum. Eu. Si diuersa facies illarum genera, iam mihi in portum nauis appulerit, iam tota res erit consecta, iam imprudes eò subieris, quod effugere tanto contendebas opere. Nam priusquàm ex semine perfectum euadet animal, erit vtique necessarium, ipsam formae essentiam mutari, atque per varias species 10 transiri: deinde verò semini nihil quicquam eius formae quae accessura est insedisse, quo nihil amplius opto in hac disputatione, id enim est quo aspirabam. B. Ego proinde rectè videbar censuisse, illarum esse & substantiam & genus idem: sed nescio quibus me praestigijs hinc abduxeris. Eu. In idem igitur luti volutabrum te reuolues, quo iam coeperas sordidè conspurcari: in quo si diutiùs haerebis impeditus, quo pacto illud expedies earum substantiarum quae sint eiusdem generis, alteram esse altera imperfectiorem? B. Id quidem perfacile. Vide enim quid animi cogitatione informem: semini inesse quidem formae es 20 sentiam, sed humilioris cuiusdam & imperfectioris gradus, in quo potentia solùm appelletur: hęc deinde cùm paulatim ascendendo, ad summum vt ita dicam perreptauerit, tu actum quidem futurum, citra vllam tamen generis aut essentiae mutationem. Eu. Intendi igitur ac remitti substantiam vis, non se25 cus ac meram qualitatem. B. Vis simpliciter quod sentio in sinu tuo deponam? Eam essentiam quae potentia est, non existimo puram esse substantiam. Eu. Est igitur accidens. B. Neutrum profectò: sed inter vtrumque mediam naturam obtinuit. Eu. Nouum verò doctrinę genus, noua philosophandi ratio, suma rerum genera cunctis recepta multiplicare, illa ceu promiscua quadam miscella confundere: supra haec genus constituere, quod omnia suo velut complexu contineat, nam si vlla est ipsis inter se communicatio, necesse est profectò commune quoddam genus supra illa poni, nec ea esse summa. B. Audi pressius 35 & exquisitius. Summa illa decem rerum genera, augeri ampliarique nolim equidem: verum statuo, potentiae essetiam esse substantiam adeo infirmam ac debilem, vt ceu qualitas intensionis ac remissionis vices subire possit. Quemadmodum enim celebris autor Auerrhois, formas elementorum medio substantiarum et qualitatum interstitio collocaiij collocauit, vt est antè comprehensum: sic mihi in praesentia li ceat gignendae rei potentiam, quę obscura & praetenuis quaedam est substantia, ancipitem, & inter substantiae participem formam, interque qualitatem medio loco ponere, vt quę sit, qualitate quidem nobilior, ignobilior autem absoluta ad quam 5 festinat forma. Eu.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
