# De abditis rerum causis 69

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/69

Semen si prolificum est, idem ne statim ab anima continebitur? B. Sic vtique. Eu. Et quae illud continet ac gubernat anima, talis ne est ac tam perfecta qualis et quàm perfecta tua? B. De rationali anima, quae mens est, nihil in praesentia definio. Caeterùm quaecunque bruta & rationis expers statuitur, siue sentiens siue nutriens, ea tanta ac talis inerat olim semini è quo genitus sum quanta & qualis nunc me moderatur. Idem quoque de stirpe & de bruto animanti iudico, siquidem illa non è coenosa quadam subluuie, sed è semine suo prodiêre. Eu. Hac ista ratione tu semen animatum esse profiteris. B. Nimirum, celebres philosophos imitatus, non Themistium modò, sed ipsum quoque Aristotelem & Platonem. 15 Quid enim Plato? Sperma (inquit in Timaeo) vtpote anima tum ac respirans, qua parte spirat, per eandem vitale effluendi desiderium gignit, atque ita generandi amorem nobis inseruit. Hic quanquam semen animatum esse pronunciet, no tamen id esse fatebitur, nec hominem, nec equum, immò ne 20 animal quidem. Etsi enim animalis essentiam sit consequutum ineptum tamen est defungendis animantium muneribus, à quibus nomina sunt rebus indita. Eu. Quid nouę interpretationis mihi aures corradere sentio? Br. Ea si tibi hactenus est inaudita, est quod effusiùs laeter, puram te Platonis mentem ex me primò hausisse. Eu. Verba nihil aliud quàm fundis. Tu si vera illa esse existimas, consiste intrepidus, & fidenti animo te ad pugnam accinge. B. Quid igitur, vis ne rursum tuis haec argutiolis incessere? Eu. Secus ne putas? B. Nunquam hic vir vllum nugarum finem faciet: nunquam desinet logicas & pueriles (in quibus ętatem consumpsit, plicas implicare, adeo nihil nec pudoris nec prudentiae grandior ętas attulit. Quid in re controuersa sentiam ex Platone palàm audiuit, & per summam tamen iniquitatem postulat, vt ego suae peruicaciae om nes impetus sustineam. Sed valeat sanè, malim ego longè victoriam illi sine puluere cedere, & bona omnium venia, de hac arena decedere. Eud. Itane sedatus è tanto feruore? Ph. Quid te mi Brute, male habet? oportuit enim aliunde quàm ex ista concertatione angi: nihil enim, quod quidem sciam, te noster offendit Eudoxus B. Non huc veneram vt tam inquietè exagitarer, neque id est allicere studiosos, sed è scholis potiùs exibilare. Ph. Vis ne omnia tibi donari.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
