Latin
DE ABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 71.9
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo quum tua anima iam potens facta est generandi, grauida nimirum tum dicitur: quum verò sic afficeris, vt totus penè tur geas, &cùm tua illa appetitrix anima, toto nisu ad generandum ruit, amore velut insana, ipsa tum parturit. haec ex Plato ne tibi haurienda erant, non crassa illa &absurda quam proponebas interpretatio. B. Quid verò si Aristoteles, quam protuli interpretationem comprobat. Is enim genitum animal, ex semine deriuari ponit, semen verò ipsum ex genitore perinde ac si quae in genito est anima, iam olim ante in semine fuerit, fueritque semen animatum, anima à parente profecta.