Latin
MVNDI ELEMENTA SOLAM
Jean Fernel, De abditis rerum causis 8
Unproofread scanNot analysed yet
Ordinem dicis quem omnes secuti sunt, in quorum nos vestigia incurrere debemus. Ph. Itaque matutinus hic auium concentus dum recreat animos, inito colloquio hęc explicanda suscipe. B. Rem vt vis aggredior, &in primis rogo te, certò ne scias naturam aliquid esse? Ph. Qui naturalis philosophiae praecepta tradunt, naturam quandam esse non dubitant, à qua &se φυσικοὺς appellant: idque taquam notissimum &apud omnes peruulgatum, philosophiae principium statuunt, quod neque demonstrari debeat, neque possit. B. Illam ne tu aliquando aut vidisti, aut manu tra ctasti? Ph. Videre non contendo, si modò cogitatione satis hanc possum consequi. Tu igitur aliò perge. B. Eorum quae mundus habet omnium, alia per naturam esse dicuntur, alia per alias causas, vt per artem vel fortunam. Ph. Quo modo? B. Quae sponte sua interioreque impetu prodierunt, naturâ esse dicuntur, vt quatuor mundi elementa, metalla, stirpes omnes, cuncta animalia, horumque partes: at lectica aut domus, non naturâ, sed arte suam rationem est adepta. Neque ve rò animal, neque stirps, neque quicquam cęterorum naturalium appellatur natura, sed duntaxat à natura, à qua oriri dicitur, consistere atque conseruari: hoc igitur ortus omnisque actionis occultum intimumque principium, natura cuiusque rei dicitur &est. Huic materies quędam subijcitur, quemadmodum simulachro aes aut lignum: quam sanè oportet &naturae nomine dignari. Sic vnumquodque ex naturis duabus conflatum est, quae nullo pacto seiungi, aut disclusae locis consistere queunt: sed est vtraque alterius sic appetens, vt ei annexa alioqui moritura foueatur. Materies ea quae formae tanquam primum fundamen 35 tum substernitur, dum res ipsa composita perit, atque in aliam facessit, vna eademque permanet. Omnis enim quae gignitur substantia ex quodam gignit sitque subiecto: quemadmodu ex aqua fit aër, stirpes et animalia ex semine, neque quicquam fit ex nihiloAtqui subiectu ex quo aliquid factum est, ex materia &specie conditum erat: species perijt abijtque succedente altera, priuationemque tollente: materia autem eadem permansit, quae hanc subiecta substrataque exciperet. Necesse igitur est huc in modum subijci quiddam, in quo seruato ac superstite fiat rerum conuersio.