# De abditis rerum causis 80-2

Jean Fernel, De abditis rerum causis, EVDOXVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/80-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/80-2

EVDOXVS. Icam paucis, et in Aristotelis sententia versalbor, si modò facilem mihi praebebis audientiam. RRes quęque naturalis ex principijs duobus conlstituitur: ex materia & specie. At si illius proscreationem spectabis, tertium his accedet principium quod efficiens & ortus causa nominetur, quam naturalem contemplationem instituens, coelum esse tradidit. Vt enim omnium motuum primus est, qui ad locum est, ex quo reliqui omnes ceu posteriores defluunt, procreatio, alteratio (hoc enim verbum cùm necessarium sit & aptum, terendo v. 35 sitatum facere oportet) accretio, interitus: sic illud corpus quod iugi perennique itione, et irriquieto ambitu circumagitur, om nium quae gignuntur corporum causam esse conuenit. Ac probatum est equidem infinitis seculorum aetatibus, Solem vertigine assidua conficientem vicissitudines anniuersarias, suo ad nos accessu aut recessu & rerum ortus promouere, & occasus obitusque efficere: quem in modum coelestis illa mundanaque conuersio, Aristoteli causa statuitur eorum, quae & gignuntur et intereunt. Necesse est, inquit, totum hunc, qui terram ambit, 1. Meteorol.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
