# De abditis rerum causis 82

Jean Fernel, De abditis rerum causis, EVDOXVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/82

gignendis, augendis, seruandisque rebus, vnum omnium maximè opportunum. Contrà anno Solis recessu senescente, plurima occidere, omnium certè vires emarcescente calore frangi: hinc autumnum haberi perniciosum. Atque haec quidem sol annua vicissitudine designat. Errantes vero stellae per orbem signiferum, contrà quam à supremo illo coelo ducuntur in contrarium cursus retorquentes varia radiorum permixtione, multo maiora: adeò vt praestantissimorum philosophorum monumentis proditum sit, ea posse coeli constitutionem incidere (qualem etiam quondam fuisse tradunt) quę tum homines tum equos tum perfectorum animantium genus omne, ex ipsis elementis tanquam ex coniunctissima aut proxima materia (sic mihi appellare liceat quam Graeci προσεχεστάτὴν dicerent) generet, quemadmodum & imperfectiora quaedam, vt mures, vt ranas, vt locustas sępe sua sponte inde nasci videmus. Negari no potest maxima esse, quae coelum cùm motu tum lumine taquam suae facultatis vehiculo, in haec inferiora demittit. Et quisquam posthac dicere audebit, elementa vniuersam substantiam rebus gignendis conferre? ac coelum sine quo ne elementorum quidem vlla sit efficientia, ociosum atque iners, & veluti feriatum faciet? Itanne frustra conditum videtur? Itane nullus vsus illustrissimi huius & purissimi corporum coelestium splendoris? Inutilis iste vndequaque absolutissimus ornatus? ista tam admirabilis ab omni aeternitate motuum ordinumque constantia? At longius abest, quàm vt ad nos eius vis pertinere possit. Egregium sanè & tali sapientia dignum commentum. Tu si vel pictum philosophum vnquam vidisses, istuc diceres? Qui magnum censeri debet id aetheris & aëris interuallum, quod Ptolemaei demonstrationibus confirmatum est, partem non esse totius mundi millesimam? Si mundus qui vno omnia complexu coërcet, ab ornatu nomen inuenit, etsi is vnum corpus est in quo videntur omnes aptae & colligatae inter se partes, necesse est profectò, vnam esse totius naturae continuatam vim, quae tota mundo confusa, res omnes complexa teneat, omniaque sic connectat, vt in terris coelestia consistant dignitate coe lesti, & vt (quod ait Aristoteles) mundus hic inferior superis conuersionibus continuatus sit, & vis illa coelestis in totum diffusa mundum, in abditissimos vsque terrae recessiis pentere subeatque densissima quaeque & solidissima tis perspectum habeo caloris, frigoris, imo vi ces, reliquas item aëris tempestates a coelestiu viribus dependere: at ipsas etiam rerum substantique formas, vnde Aristotelem comprobasse constat?

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
