# De abditis rerum causis 84

Jean Fernel, De abditis rerum causis, EVDOXVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/84

Est autem cibus alijs quidem terra & aqua, alijs ea quae ex his orta sunt. Itaque quod calor in animalibus e cibo fa cit, idem temporis in ambiente nos aëre calor, è terra & mari coquendo concernit & constituit: eodem quoque pertinet quod paulo antè dixerat, generari animalia & stirpes in terra & aqua, quòd in terra quidem sit humor, in aqua spiritus, in eo au tem toto calor animabilis, vt animae quodam modo plena sint omnia. Haec ille. Quòd si è coelesti facultate, exigua isthaec & minutula animantia proferuntur, cur non itidem in perse 10 Perfectiora ectioribus & grandioribus eadem valeat ratio? Aut qualis illa tiam animalia a tandem erit sortitio, quae secretio, quae differentia? An quia coelo gigni, si d videmus hominem, equum, leonem, seminis interuentum enasemus riteruen tu. sci, iccirco supremae illius & vniuersalis animae mundi vires non experientur aut sentient? Maiorem hęc & operosiorem apparatum requisiuerunt, efficiente quidem coelo praeparante semine. Hoc illud est quod Aristoteles in problemasect. 10 prelle. tis attigisse videtur, quum inquit: Quorum facilis est ortus, & quibus procreationis suę tempus breue constitutum est, hęc temporum vicissitudine commutationeque procreantur. Quę 20 autem in ortu suo tempus requirunt longius, vel nullo pacto vel ex coitu procreentur illa necesse est. Cuius hanc addidit rationem. Rei minoris, minus quoque principium esse conuenit. Quamobrem huius etiam seculi mutationes, semen minuto rum animantium generi conferre possunt. Ita enim etiamnu accidere videmus vt tum maximè oriantur & existant, cùm aliqua temporum incidit mutatio: maiorum autem genus pro sua magnitudine, mutationem quoque desiderat maiorem. Hanc mutationem tantam interdum fieri Aristoteles commemorat, quę sola tum homines tum perfectiora quaeque animantia nullo semine proferat, & quę vna tum efficientis cau sę tum praeparantis seminis vim obtineat. Eiusmodi quandam fuisse rerum initio ita inquit: Qui de natura disserunt, animan Probl. 15. li. 10 tia principiò orta esse dicunt ingenti mundi vniuersique mutatione. Et nunc si rursum eiusmodi ortus futurus sit, eiusdem 35 modi mutationes aliquas antecedere oportebit. Ingentes has „ mutationes efficit insolens quędam, & admodum rara concursio permistioque siderum. Quoniam autem ea tam rara incidit, ne fortè loga temporis intercapedine, iam olim creatum perfectorum animantium genus deficeret, prouida solersque natura his quae ex ingenti quodam mutatione creata fuerant, simul vitae seminarium coelitùs immisit, & in tantulo semine vitalem vim inclusit, quę deinceps materiam sic aptaret, prępararet gignendisque rebus accommodaret, vt omni tempore vim illam animabilem, & spirabilem de coelo excipere posset & illicere, sicque continuata fieret rerum caducarum sese excipientium series, semine quidem materiam suppeditante & praeparante, coelo verò inducente formam.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
