# De abditis rerum causis 86-2

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/86-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/86-2

Cap. IX. EVDOXVS. Em omnino arduam petis, quae tum longum tempus, tum cogitationem multam atque otiosam expostulat, vix vt dignè possit tumultuario isto congressu explanari illustrarique discendo. Ph. Conandum tamen est, & quidem tanto impensius, quanto est vtilior & iucundior haec inuestigatio. Eud. Eu. Naturalem contemplationem instituens Aristoteles, nihil ex professo aggreditur, quod non vel manu tangere vel oculis cernere, vel demonstratione consequi possit.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
