# De abditis rerum causis 87

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/87

At non semper intra eos limites quasi in angustias se coërcet: sed in5 terdum naturae ordinem praetergressus, & in rerum diuinarum contemplationem transiliens, verbis quidem paucis, at grauissimo sententiarum pondere, omnium quae gignuntur primam originem deducit à Deo. Ne quis autem istorum euidem tiam desideret, monet in libris τῶν μετὰ τὰ φυσικά, diuinorum 10 cognitionem omnino extra sensus & supra captum humanę mentis esse, neque vllam posse demonstrationem eò pertingere. In eam ipsam ferè sententiam & Theophrastus: Fortè autem illud veritati magis consonum est, tangente ac veluti con trectante mente contemplationem fieri. Nam et in illis nulla est hallucinatio, sed huius ipsius difficilis est & intelligentia & fides. Paulò antè monuerat quàm sit ardua eorum quae naturae limites transcendunt, cognitio. Aliquatenus per causam contemplari nos posse, principia à sensibus accipientes: cùm verò ad ipsa summa primaque transierimus, iam non ampli20 us posse, siue quòd causam non habeamus, siue ob nostram imbecillitatem. Bru. Et Plato diuinorum altitudinem abstrusosque & imperscrutabiles recessus reueritus, vetuit in Epinomide ne quisquam de diuinis profanè loquatur, neue pro suo arbitratu illa innouet: existimans fieri non posse vt mortalis natura de his quicquam certi comprehendat: esseque id cuius que praecipuum ac maximum officium (si quis haec rectè doceat) quàm maximo studio ediscere, neminem autem rectè docere nisi quem Deus adiuuerit. Idem in Timaeo his ferè verbis: Quum ergo ô Socrates multa de Dijs vniuersique procrea30 tione à multis dicta sint, ne mireris obsecro, si rationes de ijs vndecunque omnibus probatissimas & exactissimas afferre non possim. Satis enim factum putare debebis, si non minus probabiles, quàm quiuis alius rationes attulerim. Aequum est meminisse & me qui disseram, & vos qui iudicabitis homines esse, vt si probabilia dicentur, nihil vlterius requiratis. Rursum autem sic coelestia horum principia Deo nota sunt, atque ei qui Dei sit amicus. Quocirca ea quam ad Dionysium conscripsit epistola, monet vt eos tanquam barathrum declinet, qui de Dijs tanquam de ijs quae manibus teneri & apprehendi possunt, certas exigunt demonstrationes. Quos & in Theaeteto quidem, sed in Phędone praecipuè eo nomine grauissimè reprehendit, quòd ambitiosis inter se verborum pugnis & inani demonstrationum conatu, principes se nouorum & pugnantium dogmatum constituant, de rebus ipsis nihil certum, nihil stabile, nihil firmum habeat.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
