# De abditis rerum causis 90

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/90

Horum verò de 5 monstrationem inde concludit, quòd sit necesse in motibus ad aliquid tandem peruenire, quod mouet & non mouetur, quod ipsum perpetuum est & substantia atque actus: id ipsum quidem est quod antè appellauerat omnium primum omnia mouens. Quaecunque supra coelum sunt mentes & formae, olympici illius habitaculi ciues, si non eandem atque Deus, illi tamen dignitate et natura proximam conditionem acceperunt. B. His de mundo archetypo videtur Aristoteles, Pla tonis auditione informatus, hoc solùm discrimine, quòd ex motuum ordine, Plato ex causae procreantis necessitate demonstrationem confecit. Ita enim Timaeus de Deo demonstrationem adhibet claram & illustrem: Si mundus hic geni„ tus est, necesse est ab aliqua causa genitum esse, hanc verò causam aeternam esse neque ab alio genitam. Quaenam autem ea sit, his paucis in Epinomide expressit: Ego igitur assero Deum 20 „ causam omnium esse, nec aliter fieri posse. In ea disceptatione quam cum Critone familiari suo Socrates habuisse perhibetuis Haud itaque vir optime (inquit) valde curandum est, quid de „ nobis vulgus dicat, sed quid ille qui quid aequum, quid iniquum „ sit intelligit, qui vnus est & ipsa veritas. Ex operibus quidem 25 opificem hanc causam, effectoremque mundi Deum, nosse datur. Ex imagine autem et simulacro (vt Socratis auditor Antisthenes dicebat) is non agnoscitur, nullis oculis conspicuus, nullius rei similis, vt ex vlla effigie nosci possit. Atque (vt à Xenophonte Socratico scriptum legimus) Qui cuncta concus 30 sat, ipse intrepidus & inconcussus, magnus nimirum potensque esse cognoscitur: quali autem sit facie, ignoratur. Quam porrò sedem incolat, opifex hic et mundi pater, hoc ipsum etiam Platonis scripta declarant. Neque enim qui sit immortalis, aeternus, incomprehensus, eum esse in concreto caducoque 35 mundo, quem crearit ipse, tanquam in ergastulo conclusum: sed vt priusquam haec rerum vniuersitas extitisset, sic & nunc, immensus & infinitus illam implet infinitatem, quae mundi conuexum, extimamque coeli faciem excessit. Illic viuentia omnia quę sola mente percipiuntur, in se ipso, vt Ti maeo placet, complexus, vnus ea continet, quemadmodum mundus hic, nos & caetera quae cernuntur animantia comprehendit. Vultis ne hoc loco Dei potestatem ac vires ex Platone recenseam? Hic in Epinomide Deos asserit scire, videre, audireque omnia, nihil ipsos fugere, quod aut sensu, aut mente percipi possit. Eos omnia posse quaecunque mortales immortalesue possunt: bonos illos, immo vero optimos esse. Quicquid mortale est, quicquid viuit & spirat, quicquid vsquam est, coelum, terram, maria, ab ijs omnia & facta esse & possideri.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
