# De abditis rerum causis 92

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/92

Quum videamus inquit, pręter simplicem vniuersitatis conuersionem, quam à prima & immobili sub stantia cieri dicimus, alias insuper errantium stellarum conuersiones, easque sempiternas (est enim sempiternum corpus quod in orbem conuertitur, neque vsquam consistere potest, id quod est in physicis ostensum) necesse est vtique illarum etiam conuersionem vnamquamque ab eo cieri quod per se sit 15 immobile, & sempiterna substantia. Et mox: Esse igitur substantias, & in ijs primam ac secundam, pro eo, qui est in stellarum conuersionibus, ordine, perspicuum. Itaque ex Astrologia Eudoxi & Calippi superos motus scrutatus, ijs parem numerum distribuit intelligentiarum: quae non modò coelos mouendi, verumetiam inferiora quaeque generandi conseruandique vires obtinerent, vt horum virtus omnis inde gubernetur. Haec autem paucis admodum complexus est, quòd pluribus à Platone explicata iam essent. Bru. Equidem de his quid Plaro sentiat dicere fortasse possim. Nam de Deo, de mundi procreatione, deque coelorum virtutibus, plurima demonstrat istis consentanea. Coelum igitur (inquit) aut mundus, aut si quod est aliud nomen, quo maxime appellari gaudet, considerandum est in primis (id quod ab initio de vniuersitate quaeri oportere ponebamus) vtrum 30 semper fuerit, nullo vnquam ortus initio, an genitus esse coeperit. Coepit: etenim aspectabilis est, & tractabilis & corpus habet. Sunt autem talia omnia sensu percepta. Quae autem sensus apprehendit, & quae opinione cum sensu comprehenduntur, ea omnia placuit aut genita esse aut gi- 35 gni. Et quod genitum sit, id diximus necesse esse ab aliqua causa genitum esse. Verùm enimuerò patrem, & authorem huius vniuersitatis, & inuenire operosum est, & vt inueneris, in vulgus tamen dicere non possis. An non hîc videtur Plato rem penitùs abstrusam demonstratione consequutus? Est ne quicquam hoc argumento vel breuius vel clarius? Quicquid cernitur, tangitur & corpus habet, id aliquando genitum est, neque aeternum esse potest. Atqui mundus hicaspectabilis tangitur, cernitur & corpus habet: quare necesse est, & huius aliquem iam olim fuisse ortum, et futurum aliquando interitum.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
