# De abditis rerum causis 93

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/93

Et cuius ortus initiumque fuit, id ab aliqua causa genitum est: neque enim sine causa quicquam oriri potest. Ergo mundi causam statui oportet, & eam quidem quae nec cernatur ipsa, nec tangatur, nec sit corpore prędita, et ęterna per se sit, neque ab alio quoquam genita. Et rursum: Volens itaque Deus omnium quae intelligi possunt pulcherrimo & vndique absolutissimo mundum huc similimum reddere, animal vnu ipsum effecit aspectui subiectum, animalia cuncta naturę suae conuenientia intra suos limites continens. Quum igitur Deus ille qui semper est, vniuersum hoc primum condidisset, mun di aeternam animam illi extrinsecus circundedit, & à medio per omne porrexit: deinde absoluta pulcherrima mundi fabrica, rationum quędam semina illi indidit, & vitae exordium diuinitus induxit, vt cum mundo vim quoque procreatricem gigneret. Duo enim illa Deum ita condidisse Plato commemo rat. Dicamus quam ob causam hanc vniuersitatem & procreationem rerum constituerit is qui constituit. Nempe bonus erat, & bonum nulla vnquam vlla de re tangit inuidentia. Itaque constituto mundo Deus procreatricem vim instituit, spargens in mundi corpus maximeque in coelum, semina quędam rationum & vim gignendarum rerum, per quam se mundus impleret animalibus, stirpibus alijsque rebus caducis, pro multitudine idearum quę sunt in mente diuina, fieretque hic mundus, exemplaris illius quamsimilimus. Hoc rursus Plato con firmat referens aeternum illum Deum alloquutum fuisse mun dum, stellas, daemonas, quos Deorum deos, quasi deorum satu prognatos appellat, quum illis generandi vim concederet, Dij deorum quorum ego opifex & pater sum, hęc attendite: Quę à me facta sunt, me ita volente, soluentur nunquam. Quanquam omne colligatum solui potest, est ramen certè mali, velle dissoluere quod conuenienti & bona cohaeret harmonia. Quare quum orti sitis, immortales certè quidem ex toto non estis, nec indissolubiles, nec tamen vnquam dissoluemini, nec „ mortis fatum subibitis. Nam mea voluntas majus potentius„que vobis est vinculum ad perpetuitatem vestram, quàm illa „ quibus estis tum, cum gignebamini, colligati. Nunc quid sen„ tiam cognoscite. Tria adhuc genera mortalium nobis gene„ randa restant: quibus prętermissis coeli absolutio perfecta non „ erit. Omnia enim animantium genera ambitu suo non conti „ nebit, contineat autem oportet, siquidem futurus est mundus „ omnino perfectus.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
