Latin
RES OMNES CADVCAS ET MORTALES
Jean Fernel, De abditis rerum causis 96-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem Deus vnicuique ortus &vitae, ita etiam conserua"tionis est author. Rebus, inquit, omnibus ex Deo sua vita &„status ipse dependet, alijs clarius alijs obscurius. Conuenit e„ nim optima ratione vt qui vita est sempiterna, caeteris cadu„ cis sit vitae statusque causa. Si plura voletis &apertius, dicam "quae scripta sunt in libro de mundo: Vetus sermo est, à maio„ribusque proditus inter omnes homines, vniuersa tum ex Deo „tum per Deum constituta fuisse atque coagmentata, nullam"que naturam satis in structam ad salutem esse posse, quae citra „Dei praesidium, suę ipsa demum tutelę permissa sit. Quoci r „ca veterum nonnulli eousque prouecti sunt, vt hęc omni adi„ ctitarent Deorum esse plena: etenim cunctorum quae terum „natura complectitur, conseruator est Deus. Hęc in summam sic comprehendit Aristoteles: Deus rerum omnium princi 35 pium &finem &medium tenet. Et Theophrastus: Diuinum est rerum principium per quod &sunt &permanent vni uersa. B. Plato etiam quamuis minus expressè, vires tamen diuinas rebus quibusque caducis datas in ortu, commemorat in Ti meo, maeo, quibus genus suum propagarent. Easdem verò in vniuersam perpetuitatem praesenti Dei numine conseruari atque gubernari, nec minus caducarum rerum quam coelestium curam illum habere.