# De abditis rerum causis 98

Jean Fernel, De abditis rerum causis, RES OMNES CADVCAS ET MORTALES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/98

Hactenus ergo consentiunt omnes, & coelum & omnia quaecunque mundus hic inferior caduca fragiliaque continet, olim proxime a Deo fuisse procreata: à Deo vires ortu acceperunt retinentque diuinas, quibus tum se conseruent, tum sui generis propagationi incumbant. Hac ratione veteres dixerunt, Deum per omnes naturas esse diuisum, & Deorum plena esse omnia, quod vis illa diuinitùs accepta in omnibus permaneat, sed ali ter in coelo, aliter in caducis rebus: in his siquidem velut in stirpibus et animantibus obscurior ad sui duntaxat similis, in coelo praestantior ad rerum omnium procreationem. Quocirca coelum nullo semine multas profert, tum animantes tum stirpes: at semen nihil quicquam sine coelo generat. Semen gignedis rebus materiam concinne duntaxat & couenienter apparat & instruit, coelum in apparatam illam speciem summamque perfectionem immittit vitamque suscitat in omnibus. Quod autem eiusmodi praestantissimae coeli vires proximè fluxerint à Deo, idcirco verè diuinas esse profitemur: neque profectò aliud coeleste quam diuinum esse, eaque nomina Hippocrati, Aristoteli, Platoni, 20 Vergilio idem prorsus designare. Quae Deus olim proprijs operibus inchoauit, eadem nunc quasi feriatus coelo tanquam administro continuanda credidit. Et quęcunque naturae legi bus existere dicimus, eadem primum processerunt à Deo: qui certè nunc admodum pauca proximè, nec coelo, nec natura, nec semine interueniente ingenerat, sed conditis naturę legibus om nia per coelum administrat. Qua autem id ratione efficiat, pulchrè Aristoteles exemplo declarat libro de mundo: Quapropter (inquit) si è dignitate, regis haudquaquam esset Xerxem „ functione propria administrare omnia, & absoluere quae „cunque facta cuperet, ipsisque operibus faciendis praesentem " interesse, longè id nimirum minus deo conuenit. Quare au„ gustius id decentiusque existimandum est, Deu summo in loco i„ ta esse collocatu, numinis vt tamen eius vis, per vniuersum mun „ dum pertinens, tum solem lunamque moueat, tum coelum omne circuagat „ simulque causam praebeat eorum quę in terra sunt salutis atque „ incolumitatis.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
