# De abditis rerum causis xxx

Jean Fernel, De abditis rerum causis, FINIS INDICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/xxx
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/xxx

PRAEFATIO. I CVI vnquam scriptori Christianissime Rex, mihi certè vni cunctandi multumque dubitanIdi occasio incessit, num has de abditis rerum causis lucubrationes diu suppressas, in apertum proferrem, pateretque in vulgus lemanare. Id enim saepe mihi in animo versabatur, non leuis esEsse momenti in arte omnium pręstantissima, & quae in totius humani generis salutem comparata sit, abstrusum quiddam & reconditum depromere, quod à vulgari genere philosophandi, & à popularibus sensibus abhorret. Non paucos iccirco esse qui medendi artem veterum labore inuentam satisque consummatam rati, non vltra progre di contendant, velintque posteros omnes vno quasi filo deductos, iisdem semper vestigiis insistere, de quibus nefas sit vel trans25 uersum (quod aiunt) vnguem decedere. Viam illi prorsus obstruunt inueniendis nouis, & eos impudentiae grauiter accusant, qui in eo omne studium collocarunt, vt aut nouum quippiam conderent, aut traditas ab antiquis artes iam quasi vetustate collapsas fulcirent, aut illis adderent, quae partim diligentia, partim ętate es30 sent progrediente consequuti, & quae temporibus magis quam scriptoribus defuerant. His ex causis ab hac editione deterreri po teram, omniamque lubens silentio obruissem, nisi quę de re medica seorsum à nobis traduntur, haec quasi interpretationem desiderarent, sine quibus & obscura illa manerent, & non satis 35 tuta ab improborum voce. Caeterum si hanc vetustissimi philosophi viam tenuissent, vt semper maiorum pressis vestigiis, intra eosdem terminos subsisterent, neque penitùs in intimam naturę cognitionem penetrarent, demersa adhuc lateret multis in rebus veritas: & vixdum vllum in abdita naturae scientia lumen effulsisset. Si omnem laborem posteri collocassent, vt eas solum artes & disciplinas exedificarent, quarum fundamenta priores iecerant, nunquam tam multa disciplinarum copia creuisset. Si quae in veterum mentem non venerat, iuniores non aperuissent, neque illorum industriam suis vigiliis excitassent: noua ingeniorum lumina minimè lucerent.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
