Latin
LIBRI QVINTI DE ANIMAE
Jean Fernel, De naturali parte medicinae 116
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo intelligitur non omnes quę in alimento ad bilem aptę sunt partes, in om nibus ęquè corporibus in bilem conuerti, nec omnes quę pituitę gignemdę sunt, semper in pituitam abire, sed varietatis plurimum afferri ex efficientis caloris vi &alimenti materia, quarum iusta comparatio gignendi humoris speciem definiet. Rursum non omnem flauam bilem ab immoderato fieri calore, sed aliam à temperato, aliam quoque ab imbecillo: ridiculum enim &absonumvideatur, siquis dicat temperatum aut frigidum iecur nil prorsum bilis habere, nec alimenta frigidiuscula illius quicquam proferre. Quod obiici solet bilem fieri à natura, ętate, regione, &alimento calidiore, non est vsquequaque verum, quod ab alijs etiam causis proueniat, attamen ab illis maximè redundantia quaedam fit &affluentia bilis supra mediocritatem: quemadmodum iecur &alimentum si frigidiora sint, pituita supfluet, si temperata, sanguinis erit vbertas: si temperatus calor &alimentum terrenum, melancholicus humor redundabit. Cęterùm non simpliciter ex similibus duntaxat causis singulos ortum habere necessitas est, quum omnes vt dixi ex eodem chylo vnius caloris beneficio producantur. Iam verò id multis aenigmatum obscuritatibus inuolutum explicare consilium